| Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam | 28.1 |
| Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae | |
| potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et | |
| audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad | |
| eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui | 5 |
| de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset | |
| suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tem- | |
| pore ipso pugnarent. Ita loqui homines: 'quod iudicia | |
| tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui | |
| primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos | 10 |
| propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum ven- | |
| ditione et de ista societate verbum esse facturum neminem; | |
| ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo | |
| negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' Hoc con- | 29.1 |
| silio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum | |
| cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis | |
| tradiderunt. | |
| Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, | 5 |
| ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne | |
| immortalium, populine Romani, vestramne qui summam | |
| potestatem habetis hoc tempore fidem implorem? Pater | 30.1 |
| occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, | |
| possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis | |
| appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? | |
| Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen | 5 |
| incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce | |
| pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut | |
| optet utrum malit cervices <T.> Roscio dare an insutus in | |
| culleum per summum dedecus vitam amittere. Patronos | |
| huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui | 10 |
| cum fide defendat, id quod in hac causa satis <est>, non deest | |
| profecto, iudices. Et forsitan in suscipienda causa temere | 31.1 |
| impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel | |
| suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores peri- | |
| culaque impendeant omnia, succurram ac subibo. Certum | |
| est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, | 5 |
| omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter | |
| libereque dicere; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit | |
| vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. Etenim | 32.1 |
| quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac | |
| neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset, | |
| iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me | |
| domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possi- | 5 |
| detis. Quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro | |
| atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis? |