| Quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe | 24.1 |
| tota fletus gemitusque fieret. Etenim multa simul ante | |
| oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, | |
| crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de | |
| tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad | 5 |
| sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, | |
| possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat qui non | |
| ardere omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi | |
| atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem | |
| T. Roscium. Itaque decurionum decretum statim fit ut | 25.1 |
| decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum | |
| qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere | |
| et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis | |
| fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, | 5 |
| cognoscite. decretvm decvrionvm. Legati in castra | |
| veniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, im- | |
| prudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. Nam statim | |
| Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis | |
| adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chry- | 10 |
| sogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. Vsque | 26.1 |
| adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his | |
| rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura | |
| ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci | |
| de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, | 5 |
| cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem | |
| legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re in- | |
| orata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac pro- | |
| crastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil | |
| agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum | 10 |
| est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese | |
| arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi | |
| obtinere. Quod hic simul atque sensit, de amicorum | 27.1 |
| cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad | |
| Caeciliam, Nepotis <sororem, Baliarici> filiam, quam honoris | |
| causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in | |
| qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper | 5 |
| existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici | |
| remanent. Ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque | |
| expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas | |
| recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab | |
| omnibus opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum | 10 |
| est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos | |
| referretur. |