| DE DOMO SVA AD PONTIFICES | |
| ORATIO | |
| Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa | 1.1 |
| atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem | |
| et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae | |
| praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem pu- | |
| blicam bene gerendo religiones, religiones sapienter inter- | 5 |
| pretando rem publicam conservarent. Quod si ullo tempore | |
| magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac pote- | |
| state versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae | |
| dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di | |
| penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, | 10 |
| potestati commissa creditaque esse videantur. Vobis ho- | 2.1 |
| dierno die constituendum est utrum posthac amentis ac | |
| perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium | |
| praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione | |
| armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicae suum | 5 |
| illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate | |
| humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae | |
| caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, | |
| alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra au- | |
| ctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum | 10 |
| in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis pro- | |
| dita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maio- | |
| rum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac | |
| merito laudare possimus. Sed quoniam ille demens, si ea | 3.1 |
| quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperas- | |
| set, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum puta- | |
| vit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis | |
| furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, | 5 |
| cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam | |
| diuturna impunitate munivit. |