| Ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, | 3.8 |
| quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut | |
| hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie | 10 |
| ipsa dignitatem rei publicae sustinent,—quod ego in sententia | |
| dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniun- | |
| xerim mihi esse iratos, et aliud de summa religione hoc tem- | |
| pore sensuros ac me absente senserint arbitrere? 'Fuisti,' | 4.1 |
| inquit, 'tum apud pontifices superior, sed iam, quoniam te | |
| ad populum contulisti, sis inferior necesse est.' Itane vero? | |
| quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et | |
| inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententia- | 5 |
| rum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab incon- | |
| stantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum | |
| ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum | |
| monumentorumque deterret? 'Tune es ille,' inquit, 'quo | |
| senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res | 10 |
| publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem resti- | |
| tutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?' | |
| Nondum de mea sententia dico: impudentiae primum re- | |
| spondebo tuae. Hunc igitur, funesta rei publicae pestis, | 5.1 |
| hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et con- | |
| sulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum | |
| dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione | |
| curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimica- | 5 |
| rent, cedere coegisti, quem a senatu, quem a bonis omnibus, | |
| quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum | |
| conservandae rei publicae causa confiteris? 'At enim in | |
| senatum venire in Capitolium turbulento illo die non de- | |
| buisti.' Ego vero neque veni et domo me tenui quam diu | 6.1 |
| turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem | |
| ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum | |
| ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse | |
| constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi man- | 5 |
| sisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potesta- | |
| tem non fecisse. Postea quam mihi nuntiatum est populum | |
| Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei | |
| frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum | |
| perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, | 10 |
| veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum | |
| paucis amicis. An ego, cum P. Lentulus consul optime de | 7.1 |
| me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum | |
| meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et | |
| precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me | |
| arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam | 5 |
| recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim | |
| vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua | |
| fugitivorum manu discessisse constaret? Hic tu me etiam, | |
| custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, | |
| 'hostem Capitolinum' appellare ausus es, quod, cum in Capi- | 10 |
| tolio senatum duo consules haberent, eo venerim? Vtrum | |
| est tempus aliquod quo in senatum venisse turpe sit, an ea | |
| res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos | |
| qui agebant condemnare deberem? Primum dico senatoris | 8.1 |
| esse boni semper in senatum venire, nec cum his sentio qui | |
| statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non | |
| venire, non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam | |
| vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gra- | 5 |
| tam et iucundam fuisse. At enim non nulli propter timorem, | |
| quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. | |
| Non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescen- | |
| dum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. Cur | |
| ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. | 10 |
| Cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse | |
| non posse, ego non idem senserim? Cur, cum ego me | |
| existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi | |
| remanserunt? An aliis licet, et recte licet, in meo metu | |
| sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum | 15 |
| vicem pertimescere? |