| An quia non condemnavi sententia mea duo consules, | 9.1 |
| sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare | |
| debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque | |
| optime de re publica meritus, damnatorum poenam susti- | |
| nerem? Quorum etiam delicta propter eorum egregiam in | 5 |
| me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos | |
| ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum | |
| per eos in meam pristinam dignitatem restitutus meo con- | |
| silio repudiarem? At quam sententiam dixi? Primum eam | |
| quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, | 10 |
| deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, | |
| denique eam quam senatus frequens tum cum mihi est ad- | |
| sensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata | |
| ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit | |
| eius qui dixerit quam omnium qui probarint. At enim | 10.1 |
| liberum senatus iudicium propter metum non fuit. Si ti- | |
| muisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos | |
| qui remanserunt; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil | |
| decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est re- | 5 |
| ferri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu | |
| reclamatum est. Sed quaero in ipsa sententia, quoniam | |
| princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur. Vtrum | |
| causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea | |
| causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum | 10 |
| fuit nobis? Quae causa maior quam fames esse potuit, | |
| quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate | |
| oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te | |
| tua illis funesta latrocinia ob annonae causam putasti? | |
| Frumentum provinciae frumentariae partim non habe- | 11.1 |
| bant, partim in alias terras, credo, propter avaritiam ven- | |
| ditorum miserant, partim, quo gratius esset tum cum in | |
| ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, | |
| ut subito novum mitterent. Res erat non in opinione dubia, | 5 |
| sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo, neque | |
| id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. | |
| Nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac | |
| fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Con- | |
| cordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui | 10 |
| si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules | |
| causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere po- | |
| tuit; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator | |
| et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus | |
| fuit ut materiem subtraheremus furori tuo? Quid? si utrum- | 12.1 |
| que fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere | |
| tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda | |
| medicina quae et illud nativum et hoc inlatum malum | |
| sanare posset? Erat igitur et praesens caritas et futura | 5 |
| fames; non est satis; facta lapidatio est. Si ex dolore | |
| plebei nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, | |
| usitatum hominis facinerosi scelus; si utrumque, ut et res | |
| esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et | |
| parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res pu- | 10 |
| blica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? At- | |
| quin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae | |
| summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam | |
| diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo | |
| negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum | 15 |
| fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspice- | |
| mini, nisi videritis. Qui sunt homines a Q. Metello, fratre | 13.1 |
| tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapi- | |
| dibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium | |
| et M. Lollium nominavit. Quis est iste Lollius? qui sine | |
| ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, | 5 |
| nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum | |
| depoposcit. Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator | |
| tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, | |
| damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, | |
| obsessor curiae. His atque eius modi ducibus cum tu in | 10 |
| annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunas- | |
| que locupletium per causam inopum atque imperitorum | |
| repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio | |
| nulla posset, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos | |
| haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui | 15 |
| fuit ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax | |
| adhaeresceret? |