| Fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fue- | 14.1 |
| rintne partes meae paene praecipuae. Quem tum Sergius | |
| ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione | |
| illa nominabant? quem annonam praestare oportere dice- | |
| bant? nonne me? Quid? operarum illa concursatio no- | 5 |
| cturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? | |
| quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut com- | |
| pressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere | |
| omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. | |
| Sed homo ad caedem imminens meum nomen operis edi- | 10 |
| derat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo | |
| Iovis Optimi Maximi senatus frequentissimus uno isto dis- | |
| sentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam anno- | |
| nam necopinata vilitas consecuta est. Erant qui deos | 15.1 |
| immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum | |
| dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem ad illam | |
| rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo re- | |
| ditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem | 5 |
| cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu | |
| commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in | |
| meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vili- | |
| tatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. Ego deni- | |
| que non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed | 10 |
| etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano | |
| universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die | |
| minus valerem, in senatum nominatim vocabar. Veni ex- | 16.1 |
| spectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum senten- | |
| tiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. | |
| Petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem | |
| aliquid in ea re necne ratio non habebatur. Flagitabar bo- | 5 |
| norum expostulatione: improborum convicia sustinere non | |
| poteram. Delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de | |
| me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius | |
| ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. | |
| Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctori- | 10 |
| tate felicitate denique sua facillime perfecturum. Itaque | 17.1 |
| sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Ro- | |
| mano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum | |
| inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum | |
| impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas | 5 |
| agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, | |
| iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum | |
| simul reducta videantur, sive egomet aliquid adventu meo, | |
| consilio, auctoritate, diligentia pro tanto beneficio populi | |
| Romani praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil | 10 |
| dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem | |
| publicam annonae nomine in id discrimen quo vocabatur | |
| non esse venturam. Num igitur in hoc officio, quod fuit | 18.1 |
| praecipue meum, sententia mea reprehenditur? Rem maxi- | |
| mam fuisse summi<que> periculi, non solum a fame, sed etiam | |
| a caede incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam | |
| caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, | 5 |
| qui semper ex rei publicae malis sceleris sui faces inflam- | |
| maret. Negat oportuisse quicquam uni extra ordinem de- | |
| cerni. Non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio | |
| plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra | |
| ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, | 10 |
| eum victoriae populi Romani paenitere. Non ita tecum | 19.1 |
| ago; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita dispu- | |
| tant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium | |
| delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam | |
| dare; cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis | 5 |
| ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem | |
| impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra | |
| ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen | |
| populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, | |
| qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordi- | 10 |
| nem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit. Sed cum | 20.1 |
| illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta | |
| impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil | |
| cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum, re- | |
| gem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem | 5 |
| causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere | |
| obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium | |
| huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus so- | |
| cietas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae | |
| et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem prae- | 10 |
| fecisti. Dices: Quem virum! sanctissimum, prudentissi- | 21.1 |
| mum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, con- | |
| silio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! | |
| Sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei | |
| publicae extra ordinem praefici? Atque in hoc solum in- | 5 |
| constantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro | |
| illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subdu- | |
| ceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque cae- | |
| dis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem | |
| civium, quem indemnatorum necis principem, quem | 10 |
| crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc honorem et | |
| imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detu- | |
| listi. Et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris ra- | |
| tionem occultare non posses: litteras in contione recitasti | 22.1 |
| quas tibi a C. Caesare missas diceres 'Caesar Pvlchro,' | |
| cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> | |
| cognominibus tantum uteretur neque adscriberet 'pro con- | |
| svle' aut 'tribvno plebi'; dein gratulari tibi quod | 5 |
| M. Catonem <a> tribunatu tuo removisses, et quod ei dicendi | |
| in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ade- | |
| misses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si | |
| misit, in contione recitari noluit. At, sive ille misit sive tu | |
| finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum | 10 |
| litterarum recitatione patefactum est. Sed omitto Catonem, | 23.1 |
| cuius eximia virtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit | |
| fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis | |
| et actionis tuae: quid? homini post homines natos turpis- | |
| simo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam | 5 |
| fertilemque Syriam, quis bellum <cum> pacatissimis gentibus, | |
| quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex | |
| visceribus aerari, quis imperium infinitum dedit? Cui qui- | |
| dem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam | |
| ad praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pre- | 10 |
| tio amplificato Syriam nominatim dedisti. Quid? homini | |
| taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libi- | |
| dinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim | |
| populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege | |
| generi ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? | 15 |
| Nonne, cum ab eo merces tui benefici pretiumque provin- | |
| ciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium | |
| cum eo partitus es? Itane vero? tu provincias consularis, | 24.1 |
| quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non | |
| modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quo- | |
| tannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia | |
| per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte | 5 |
| nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: | |
| nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae | |
| summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina | |
| delectum praefecimus, a te reprehendemur? Quid tandem? | |
| si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus | 10 |
| et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum | |
| e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum | |
| impurissimo plenissimis velis navigares—si quae tum pro- | |
| mulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, | |
| ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus | 15 |
| atque imperio Clodiano fuisset? |