| Sed excitatus aliquando Cn. Pompei—dicam ipso au- | 25.1 |
| diente quod sensi et sentio, quoquo animo auditurus est— | |
| excitatus, inquam, aliquando Cn. Pompei nimium diu re- | |
| conditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei | |
| publicae, civitatemque fractam malis, imminutam ac debili- | 5 |
| tatam, abiectam metu ad aliquam spem libertatis et pristinae | |
| dignitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariae | |
| praeficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo, | |
| praegustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et faci- | |
| nerosissimo, Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua | 10 |
| etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum pri- | |
| vatum et publicum, omnis provincias frumentarias, omnis | |
| mancipes, omnis horreorum clavis lege tua tradidisti; qua | |
| ex lege primum caritas nata est, deinde inopia. Impendebat | |
| fames, incendia, caedes, direptio: imminebat tuus furor om- | 15 |
| nium fortunis et bonis. Queritur etiam importuna pestis ex | 26.1 |
| ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, | |
| summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem | |
| publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse | |
| meminisset! Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid? | 5 |
| de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, | |
| nonne extra ordinem tulisti? An de peste civis, quem ad | |
| modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conserva- | |
| toris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse con- | |
| fiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit | 10 |
| tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente | |
| senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus | |
| repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Ro- | |
| mano implorante, senatu poscente, temporibus rei publi- | |
| cae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sen- | 15 |
| tentiam dicere? Qua quidem in sententia si Cn. Pompei | 27.1 |
| dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe | |
| laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui | |
| meae saluti opem et auxilium tulisset. Desinant, desinant | |
| homines isdem machinis sperare me restitutum posse labe- | 5 |
| factari quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par | |
| amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius | |
| quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud | |
| populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis <in> | |
| senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, | 10 |
| quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susce- | |
| perim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea | |
| laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? | |
| Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in re | 28.1 |
| publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque offi- | |
| ciorum omnium societatem certi homines fictis sermoni- | |
| bus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me | |
| metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum | 5 |
| uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae | |
| mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque | |
| ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere ex- | |
| ulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi | |
| polliceretur. Data merces est erroris mei magna, pontifices, | 29.1 |
| ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat, | |
| qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed | |
| veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortis- | |
| simo et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia | 5 |
| distrahi <me>, neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis | |
| obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem. Proinde | |
| desinant aliquando me isdem inflare verbis: 'Quid sibi iste | |
| vult? nescit quantum auctoritate valeat, quas res gesserit, | |
| qua dignitate sit restitutus? Cur ornat eum a quo desertus | 10 |
| est?' Ego vero neque me tum desertum puto sed paene | 30.1 |
| deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta | |
| contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum | |
| mihi esse arbitror. Si utile rei publicae fuit haurire me | |
| unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam | 5 |
| hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare | |
| et tacere. Illud vero est hominis ingrati tacere, itaque | |
| libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate | |
| aeque <atque> unum quemque vestrum, opibus, contentione, | |
| precibus, periculis denique praecipue pro salute mea la- | 10 |
| borasse. Hic tuis, P. Lentule, cum tu nihil aliud dies et | |
| noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus inter- | |
| fuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelis- | |
| simus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem | |
| perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Ita- | 15 |
| liae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu prin- | |
| ceps sententiae fuit; idemque cum <sententiam> dixisset, tum | |
| etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit. Qua re | 31.1 |
| istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sen- | |
| tentiam quam dixeram de annona pontificum animos esse | |
| mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter | |
| atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione | 5 |
| populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ra- | |
| tione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si | |
| cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, | |
| mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de | |
| religione pontifex aut de re publica civis quam eum aut | 10 |
| caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit. |