| Intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam | 32.1 |
| aut opinio tulerit aut voluntas mea; sed cum me purgatum | |
| vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo | |
| benignitas provexit orationem meam. Sed hoc compensabo | |
| brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam cogni- | 5 |
| tionemque vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius | |
| rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est | |
| verbosior, praetermittam, de iure rei publicae dicam. Quid | 33.1 |
| est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus | |
| divinis, caerimoniis, sacris pontificum conlegium docere | |
| conari, aut tam stultum quam, si quis quid in vestris libris | |
| invenerit, id narrare vobis, aut tam curiosum quam ea scire | 5 |
| velle de quibus maiores nostri vos solos et consuli et scire | |
| voluerunt? Nego potuisse iure publico, legibus iis quibus | |
| haec civitas utitur, quemquam civem ulla eius modi calami- | |
| tate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac civitate etiam tum | |
| cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus | 10 |
| traditum, hoc esse denique proprium liberae civitatis, ut nihil | |
| de capite civis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi | |
| aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi | |
| possit. Videsne me non radicitus evellere omnis actiones | 34.1 |
| tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil | |
| gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie esse patri- | |
| cium? Dico apud pontifices, augures adsunt: versor in | |
| medio iure publico. | 5 |
| Quod est, pontifices, ius adoptionis? Nempe ut is adoptet | |
| qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit | |
| expertus. Quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae | |
| ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a ponti- | |
| ficum conlegio solet. Quid est horum in ista adoptione | 10 |
| quaesitum? Adoptat annos viginti natus, etiam minor, sena- | |
| torem. Liberorumne causa? At procreare potest; habet | |
| uxorem, suscipiet ex ea liberos; exheredabit igitur pater | |
| filium. Quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in | 35.1 |
| te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarere, esse | |
| debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare rem | |
| publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, | |
| non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et | 5 |
| funditus everteres civitatem. Respondisti, credo, te ita velle. | |
| Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. Non aetas | |
| eius qui adoptabat est quaesita, ut in Cn. Aufidio, M. Pupio, | |
| quorum uterque nostra memoria summa senectute alter | |
| Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias | 10 |
| innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae | |
| sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris | |
| heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. | |
| Ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam de- | |
| seruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum | 15 |
| et hereditatium relicto, factus es eius filius contra fas cuius | |
| per aetatem pater esse potuisti. Dico apud pontifices: nego | 36.1 |
| istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod | |
| eae vestrae sunt aetates ut is qui te adoptavit vel fili tibi | |
| loco per aetatem esse potuerit, vel eo quo fuit: deinde quod | |
| causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod na- | 5 |
| tura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quae- | |
| rat, et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut | |
| de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua | |
| calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec | |
| simulata adoptio fili quam maxime veritatem illam suscipien- | 10 |
| dorum liberorum imitata esse videatur. Quae maior calumnia | 37.1 |
| est quam venire imberbum adulescentulum, bene valentem | |
| ac maritum, dicere filium senatorem populi Romani sibi | |
| velle adoptare; id autem scire et videre omnis, non ut ille | |
| filius instituatur, sed ut e patriciis exeat <et> tribunus plebis | 5 |
| fieri possit, idcirco adoptari? neque id obscure; nam adopta- | |
| tum emancipari statim, ne sit eius filius qui adoptarit. Cur | |
| ergo adoptabat? Probate genus adoptionis: iam omnium | |
| sacra interierint, quorum custodes vos esse debetis, iam | |
| patricius nemo relinquetur. Cur enim quisquam vellet tri- | 10 |
| bunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse peti- | |
| tionem consulatus, in sacerdotium cum possit venire, quia | |
| patricio non sit is locus, non venire? Vt cuique aliquid | |
| acciderit qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione | |
| adoptabitur. Ita populus Romanus brevi tempore neque | 38.1 |
| regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex | |
| parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuria- | |
| torum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, | |
| si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, | 5 |
| cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et | |
| a patriciis prodi necesse est. Dixi apud pontifices istam | |
| adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra | |
| omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam; | |
| qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse. | 10 |