| Venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, | 39.1 |
| non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; | |
| haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus | |
| responsa sunt, novi. Negant fas esse agi cum populo cum | |
| de caelo servatum sit. Quo die de te lex curiata lata | 5 |
| esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? Adest | |
| praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, | |
| M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse | |
| de caelo. 'Infirmas igitur tu acta C. Caesaris, viri fortis- | |
| simi?' Minime; neque enim mea iam quicquam interest, | 10 |
| exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus | |
| inmissa sunt. Sed haec de auspiciis, quae ego nunc per- | 40.1 |
| breviter attingo, acta sunt a te. Tu tuo praecipitante iam et | |
| debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; | |
| tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi | |
| interroganti augures responderunt, cum de caelo servatum | 5 |
| sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se | |
| de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab | |
| Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia | |
| adoptatus esses, tribunum non fuisse. Tua denique omnis | |
| actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar | 10 |
| egisset, quod contra auspicia essent acta, per senatum | |
| rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris | |
| me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis | |
| amentiam * * * per suum tribunatum Caesaris actis inligatus | |
| teneretur. Si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum | 41.1 |
| religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid | |
| quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque | |
| legum? Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, | |
| cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam | 5 |
| de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam | |
| pertinere. Haec homines improbi ad quosdam viros fortis | |
| longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona | |
| illo ipso die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus | |
| trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est | 10 |
| trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda | |
| sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem | |
| Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. Iam | 42.1 |
| intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, | |
| quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego | |
| hoc totum non sine causa relinquo. Video enim quosdam | |
| clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te | 5 |
| cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum | |
| tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, | |
| tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure | |
| indictum esse dicebant; quod de me civi ita de re publica | |
| merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod salvis | 10 |
| auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. Qua re licebit, ut | |
| opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actioni- | |
| bus constitutum tribunatum tuum comprobaverunt. |