| Fueris sane tribunus plebis tam iure legeque, quam fuit | 43.1 |
| hic ipse <P. Ser>vilius, vir omnibus rebus clarissimus atque | |
| amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem | |
| nominatim de capite civis indemnati tulisti? Vetant leges | |
| sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus inrogari; | 5 |
| id est enim privilegium. Nemo umquam tulit; nihil est | |
| crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas | |
| ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et | |
| omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime | |
| sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in | 10 |
| civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam. Hanc | 44.1 |
| vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tri- | |
| buno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos | |
| velit? Quaero enim quid sit aliud <nisi> proscribere Velitis | |
| ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs | 5 |
| vt mea sint: ita enim re, etsi aliis verbis, tulit. Hoc plebei | |
| scitum est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, | |
| hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civi- | |
| tate tollantur? Equidem iam perfunctus sum; nullam vim, | |
| nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi | 10 |
| odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus prodi- | |
| torum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civi- | |
| bus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes | |
| ordines, omnes di atque homines iudicaverunt. Vobismet | 45.1 |
| ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro ve- | |
| stra auctoritate et sapientia consulere debetis. Nam cum | |
| tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, | |
| primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde | 5 |
| ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus | |
| accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet, | |
| quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die | |
| iudicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque | |
| ad misericordiam reis concessa sunt, deinde exorabilis popu- | 10 |
| lus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res | |
| illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit, tota causa | |
| iudiciumque sublatum est: haec cum ita sint in iure, ubi | |
| crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, | |
| qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, | 15 |
| de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios | |
| et egentis et perditos suffragium ferre et eam legem putari? | |
| Ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem | 46.1 |
| causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non | |
| expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et | |
| inclinationem communium temporum, quid tandem futurum | |
| est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac | 5 |
| inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium | |
| multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant? Date hanc | 47.1 |
| tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iu- | |
| ventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate | |
| videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius | |
| tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae | 5 |
| coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda prae- | |
| sertim populari et spe largitionis oblata. |