| At quid tulit legum scriptor peritus et callidus? Velitis | 47.8 |
| ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr? | |
| Crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iu- | 10 |
| dicio ferundum! Non tulit vt interdicatvr. Quid ergo? | |
| vt interdictvm sit. O caenum, o portentum, o scelus! | |
| hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut | |
| interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona | |
| venia, quoniam iam dialecticus <es> et haec quoque liguris, | 15 |
| quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut | |
| verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest? Hoc tu | 48.1 |
| scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum | |
| solum sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam | |
| perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut | |
| nescires Clodium esse qui contra leges faceret, alios qui | 5 |
| leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, | |
| in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas | |
| fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus | |
| ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere | |
| quem velles, postremo ne in praedae quidem societate | 10 |
| mancipem aut praedem extra tuorum gladiatorum numerum | |
| aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quem- | |
| quam nisi furem ac sicarium reperire potuisti. Itaque cum tu | 49.1 |
| florens ac potens per medium forum scortum populare voli- | |
| tares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo | |
| commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam | |
| perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant | 5 |
| sive rei, te deprecante damnabantur. Denique etiam ille | |
| novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum | |
| M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, | |
| mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti | |
| detulit: accusare alienae dominationis scelerisque socius | 10 |
| propter calumniae metum non est ausus. De hac igitur lege | 50.1 |
| dicimus, quasi iure rogata videatur, cuius quam quisque | |
| partem tetigit digito voce praeda suffragio, quocumque venit, | |
| repudiatus convictusque discessit? |