| Quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa | 50.5 |
| dissolvat? est enim: Qvod M. Tvllivs falsvm senatvs | |
| consvltvm rettvlerit. Si igitur rettulit falsum senatus con- | |
| sultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. Satisne | |
| tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum | |
| esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem | 10 |
| conditam diligentissime senatui paruisse? Quot modis doceo | |
| legem istam, quam vocas, non esse legem? Quid? si etiam | |
| pluribus de rebus uno sortitore tulisti, tamenne arbitraris id | |
| quod M. Drusus in legibus suis plerisque, perbonus ille vir, | |
| M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te | 15 |
| posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, Decumis | |
| et Clodiis auctoribus obtinere? Tulisti de me ne reciperer, | 51.1 |
| non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere | |
| esse Romae. Quid enim diceres? Damnatum? certe | |
| non. Expulsum? qui licuit? Sed tamen ne id quidem est | |
| scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes | 5 |
| neglexerunt; eiectio nusquam est. Verum sit: quid? operum | |
| publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud | |
| videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam | |
| quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi cura- | |
| tionem ferres, facere potuisti. Quid? hoc ipsum quod nunc | 10 |
| apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monu- | |
| mentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque | |
| te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse | |
| atque id quod de me ipso nominatim tulisti? Tam hercule | 52.1 |
| est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius | |
| rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper | |
| fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et | |
| exsules Byzantium reducerentur. 'Eidem,' inquit, 'utraque | 5 |
| de re negotium dedi.' Quid? si eidem negotium dedisset | |
| ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, | |
| cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum | |
| factus esset, provinciam Syriam obtineret,—quoniam de uno | |
| homine scriberet, una res esset? Quod si iam populus | 53.1 |
| Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos | |
| latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio | |
| rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quae est, | |
| quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi | 5 |
| haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus | |
| aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? |