| Quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam | 53.8 |
| iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? | |
| An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si | 10 |
| manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque | |
| eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti? Cum in | 54.1 |
| tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed | |
| etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet | |
| non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, | |
| non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum | 5 |
| modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem | |
| Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim | |
| agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris con- | |
| vellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, | |
| homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppu- | 10 |
| listi; cum eos qui <in> conventu virorum bonorum verba de | |
| salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem | |
| manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti | |
| vim tibi maxime displicere. Verum haec furiosa vis vaesani | 55.1 |
| tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bono- | |
| rum vel virtute vel multitudine. Quid? cum Gabinio Syria | |
| dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, in- | |
| gens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi | 5 |
| manum, copias, tibi suos spectatos centuriones, tibi pecuniam, | |
| tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sub- | |
| levarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis | |
| mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, | |
| mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum | 10 |
| refertam viris bonis per amicos suos complerent proscri- | |
| ptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me | |
| praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare | |
| amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata | |
| veste prohiberent, ne tum quidem vis erat? Quid igitur ego | 56.1 |
| cessi, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timi- | |
| dum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum | |
| milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? | |
| denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius | 5 |
| prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati | |
| reliquerunt? An hoc timebam, si mecum ageretur more in- | |
| stitutoque maiorum, ut possem praesens sustinere? Vtrum, | 57.1 |
| si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an | |
| sine iudicio privilegium? Iudiciumne? Causa tam turpis | |
| scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non | |
| possem explicare. An quia causam probare non poteram? | 5 |
| cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam | |
| me absentem per se probarit. An senatus, an ordines <omnes>, | |
| an ii qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, | |
| segniores me praesente ad me retinendum et conservandum | |
| fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat | 10 |
| fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem | |
| exspectatum atque revocatum queratur? An vero in iu- | 58.1 |
| dicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi | |
| praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? Tam | |
| inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res pu- | |
| blica a magistratibus? Quid? si vocatae tribus essent, pro- | 5 |
| scriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed | |
| omnino in ullo civi comprobavissent? An, si ego praesens | |
| fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi | |
| milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum con- | |
| sulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium | 10 |
| crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu | |
| meo mentis eorum satiare potui. Quid enim vos uxor mea | 59.1 |
| misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate | |
| lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque | |
| lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis | |
| oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, | 5 |
| nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat | |
| quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid | |
| frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex | |
| provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto | |
| putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus | 10 |
| omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex | |
| vestro ferro ac manibus elapsus! Sed quid ego vestram | 60.1 |
| crudelitatem exprobro quam in ipsum me ac meos adhi- | |
| buistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus | |
| meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio | |
| bellum intulistis? Non enim te arbitror, cum post meum | 5 |
| discessum omnium locupletium fortunas, omnium pro- | |
| vinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque | |
| avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate | |
| esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem | |
| cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessa- | 10 |
| liam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque bar- | |
| bariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, | |
| Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad | |
| diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum | |
| et columnarum et valvarum fuisse. Neque porro illa manus | 61.1 |
| copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum | |
| se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium | |
| urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum | |
| acerbum bellum internecivumque suscepimus, non praeda | 5 |
| adducti sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter | |
| eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, | |
| cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum | |
| semper videtur * * * |