| Nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non | 62.1 |
| citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum | |
| domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum con- | |
| sulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant—colum- | |
| nae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano | 5 |
| ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini | |
| consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam | |
| arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate | |
| —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus | |
| everteretur. Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed | 10 |
| oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum | |
| gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, | |
| alter Cethegi consobrinum fuisse diceret. Hanc ego vim, | 63.1 |
| pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito | |
| ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum | |
| discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae | |
| inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta | 5 |
| tam audacis duces, excepi meo corpore. In me uno con- | |
| sulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae | |
| ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaese- | |
| runt. Quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et | |
| armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum | 10 |
| magna internecione improborum, sed tamen civium, aut | |
| interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una | |
| cum re publica concidissem. Videbam vivo senatu popu- | 64.1 |
| loque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, | |
| nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse | |
| in ea re publica quam ipse servassem. Quod si non liceret, | |
| audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in | 5 |
| medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus | |
| iniecisse: ego pro salute universae rei publicae dubitarem | |
| hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne | |
| auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae | |
| laudis esse potuissem? Itaque infractus furor tuus inanis | 10 |
| faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum | |
| acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani | |
| iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. Cato fuerat | 65.1 |
| proximus. Quid ageres? non erat ut, qui modus <a>moribus | |
| fuerat, idem esset iniuriae. Quid posses? extrudere ad | |
| Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit; | |
| hinc modo amandandus est. Sic M. Cato invisus quasi per | 5 |
| beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos videre | |
| improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter | |
| per honestissimam calamitatem. Atque ut sciatis non | 66.1 |
| hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me | |
| expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo | |
| auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia | |
| quaeque gesserat se et fecisse et facere dicebat: Cn. Pom- | 5 |
| peium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis | |
| videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. | |
| Qui ex eius custodia per insidias regis amici filium hostem | |
| captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum la- | |
| cessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere | 10 |
| quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et | |
| primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus | |
| Gabinius, Piso tamen in fide mansit. Quas iste tum caedis, | 67.1 |
| quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro co- | |
| tidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum | |
| suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque priva- | |
| rit domique continuerit, vidistis: ex quo iudicare potestis | 5 |
| quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. | |
| Pompeium terruerit iam distracta et exstincta. |