| Haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir | 68.1 |
| prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam | |
| veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu | |
| ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, | |
| cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam | 5 |
| mihi exstitisse, vi, armis, dissensione hominum et caede | |
| instituta novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo | |
| capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse valere, | |
| omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, | |
| per vim, per furorem esse gesta. Quod si illa lex esset, nec | 10 |
| referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi | |
| licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de | |
| me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex | |
| iudicaretur. Sententia verior, gravior, melior, utilior rei | |
| publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore | 15 |
| notato similis a re publica labes in posterum demovebatur. | |
| Neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sen- | 69.1 |
| tentiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis | |
| auctoritatibusque defendistis, non vidistis, <legem> illam esse | |
| nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum | |
| sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae popularis | 5 |
| in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio | |
| restituti videremur. Eodemque consilio M. Bibuli, fortis- | |
| simi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo | |
| statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil | |
| religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur | 10 |
| aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus | |
| aliquam religionem residere diceret. Nam legem quidem | |
| istam nullam esse, quotienscumque de me senatus senten- | |
| tiam dixit, totiens iudicavit. Quoniam quidem scripto illo | |
| istius sententiam dicere vetabatur, atque hanc rem par illud | 70.1 |
| simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorum- | |
| que metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de | |
| me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dice- | |
| bant, sed lege istius impediri. Erat hoc verum; nam | 5 |
| impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Mace- | |
| donia Syriaque tulerat. Hanc tu, P. Lentule, neque privatus | |
| neque consul legem esse umquam putasti. Nam tribunis | |
| plebis referentibus sententiam de me designatus consul | |
| saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, | 10 |
| de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si | |
| esset illa lex, nihil liceret. At etiam Q. Metellus, conlega | |
| tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi | |
| a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse | |
| frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, | 15 |
| iudicavit. Sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad | 71.1 |
| modum ceteras observarunt? Senatus quidem, cuius est | |
| gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de | |
| me consultus est, totiens eam nullam esse iudicavit. Quod | |
| idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. | 5 |
| Nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed | |
| ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut | |
| liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus | |
| imperio populi Romani viderer quam ad administrandam | |
| civitatem restitutus. | 10 |