| Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus | 72.1 |
| es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus ut omnem | |
| locum quo adisses exsili simillimum redderes? Quid est | |
| enim exsul? ipsum per se nomen calamitatis, non turpi- | |
| tudinis. Quando igitur est turpe? re vera, cum est poena | 5 |
| peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena | |
| damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re | |
| iudicata? Peccato? Iam neque tu id dicere audes, quem | |
| isti satellites tui 'felicem Catilinam' nominant, neque | |
| quisquam eorum qui solebant. Non modo iam nemo est | 10 |
| tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse | |
| dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis | |
| consiliis patriam conservatam esse fateatur. Quod enim est | 73.1 |
| in terris commune tantum tantulumve consilium, quod non | |
| de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et | |
| pulcherrima iudicarit? Summum est populi Romani popu- | |
| lorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: | 5 |
| decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad | |
| me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare | |
| potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse | |
| ullam si non redissem. Proximus est huic dignitati ordo | 74.1 |
| equester: omnes omnium publicorum societates de meo | |
| consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatis- | |
| sima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus | |
| monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis | 5 |
| in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse | |
| voluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani | |
| aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri | |
| conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui | |
| non amplissime non modo de salute mea sed etiam de | 10 |
| dignitate decreverint. Nam quid ego illa divina atque | 75.1 |
| immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae | |
| decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor | |
| in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? Ille | |
| vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente | 5 |
| populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta | |
| dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis | |
| campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis | |
| generis hominum aetatum ordinum floruisse. Omitto civita- | |
| tium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique ter- | 10 |
| rarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium | |
| unumque consensum: adventus meus atque introitus in | |
| urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem | |
| salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an | |
| ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me | 15 |
| dicere solebatis? Itaque ille unus dies, quo die me populus | 76.1 |
| Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua | |
| celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi | |
| iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo | |
| non propulsanda, sed etiam <excitanda> fuisse videatur. Qua re | 5 |
| illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum | |
| maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum | |
| meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritati- | |
| bus comprobatum. Quod si in isto tuo maledicto probrum | |
| non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras | 10 |
| meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim | |
| maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, | |
| cum id feci quod omnes non negant immortalitati, si fieri | |
| potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, | |
| cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos | 15 |
| omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam | |
| servassem inermis armatus in discrimen adducerem. |