| Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. | 77.1 |
| Cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis | |
| postulavit? quis diem dixit? Potest igitur damnati poenam | |
| sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? | |
| Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, | 5 |
| potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, | |
| ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit | |
| amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in | |
| tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adopta- | |
| tione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum | 10 |
| auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem | |
| haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si | |
| tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? | |
| certe non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non | |
| ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita | 15 |
| comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit | |
| invitus amittere. Quin etiam si decemviri sacramentum in | 78.1 |
| libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque | |
| vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri posse | |
| voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu | |
| amittet invitus. Qui cives Romani in colonias Latinas | 5 |
| proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi erant auctores | |
| facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium | |
| condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant | |
| in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa | |
| venerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione | 10 |
| civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant. | |
| Populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis cen- | 79.1 |
| turiatis municipiis civitatem ademit: ademit eisdem agros. | |
| De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate | |
| ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis | |
| arma valuerunt. An vero Volaterranis, cum etiam tum | 5 |
| essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis | |
| centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani | |
| non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum | |
| simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re | |
| publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis | 10 |
| operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio | |
| principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse? Quod | 80.1 |
| si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris? | |
| quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris | |
| auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus scivit, | |
| quod facile potuit, <qui> propter inopiam tecti in foro per- | 5 |
| noctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse | |
| Interamnae probaveris? Hoc tu igitur, homo popularis, | |
| iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse | |
| oportere, ut, si tribuno plebis rogante 'Velitis ivbeatisne' | |
| Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque | 10 |
| nostrum amittere civitatem? Tum igitur maiores nostri | |
| populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura | |
| sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum | |
| nec <praetorum decreta> nec denique universi populi Romani | |
| potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare | 15 |
| possit. At tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis | 81.1 |
| publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui | |
| tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus | |
| ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae | |
| refelleret; quae res municipibus Anagninis multo maiori | 5 |
| dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae | |
| fecerat. Quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista | 82.1 |
| ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, | |
| ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, | |
| auctorem amplexeris—sed tamen, si nihil de me tulisti quo | |
| minus essem non modo in civium numero, sed etiam in | 5 |
| eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, | |
| tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus | |
| consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi | |
| Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc quidem | |
| cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi | 10 |
| enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur? quod | |
| C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, | |
| homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: | |
| non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, | |
| sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me loco censor | 15 |
| in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus dam- | |
| natis interdictum est, scriptum est in legibus. Quaere haec | 83.1 |
| ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat | |
| omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud | |
| sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem | |
| tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, | 5 |
| nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo | |
| tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem | |
| illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum | |
| —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter | |
| vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus | 10 |
| non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati | |
| poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem | |
| rogatione praescripta est? Ac vide quid intersit inter illum | 84.1 |
| iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicio- | |
| nemque nostram. Patrem tuum, civem optimum, clarissimi | |
| viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non | |
| viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in | 5 |
| recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non | |
| essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis | |
| temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo | |
| censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum | |
| ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. Quis | 85.1 |
| in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum | |
| testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit | |
| quod [et] si adessem? quis me non modo civis, sed socius | |
| recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? Denique | 5 |
| universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias | |
| agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? | |
| immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepis- | |
| sent. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse | |
| civem quem eiectum universus senatus non modo civem, | 10 |
| sed etiam egregium civem semper putavit? At vero, ut | 86.1 |
| annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur, | |
| Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius | |
| Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi | |
| incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis | 5 |
| centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem | |
| populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. | |
| Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas | |
| clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi | |
| optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine | 10 |
| iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desi- | |
| deratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse | |
| violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum | |
| amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut | |
| criminis obtinebit? Fortis et constans in optima ratione | 87.1 |
| civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil | |
| est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim | |
| iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab | |
| improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli | 5 |
| praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, | |
| omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad | |
| sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit. | |
| Quod si [et] illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, | |
| reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non | 10 |
| auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis | |
| Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro | |
| non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum | |
| re publica, redii cum maxima dignitate te vivo, fratre tuo | |
| <alieno>, altero consule reducente, altero [praetore] patiente, | 15 |
| tuum scelus meum probrum putas esse oportere? Ac si | 88.1 |
| me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e | |
| civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam | |
| beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniu- | |
| riam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto | 5 |
| nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non | |
| dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. Nunc | |
| vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit, | |
| condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique | |
| ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non | 10 |
| possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, | |
| amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa | |
| populari ratione anteponat? An tu populum Romanum | 89.1 |
| esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur, | |
| qui impelluntur ut vim adferant magistratibus, ut obsideant | |
| senatum, optent cotidie caedem, incendia, rapinas? quem | |
| tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non | 5 |
| poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, | |
| Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi | |
| Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes | |
| ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex | |
| conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam! Illa | 90.1 |
| fuit pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo | |
| vidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae | |
| auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. Ille populus | |
| est dominus regum, victor atque imperator omnium gentium, | 5 |
| quem illo clarissimo die, scelerate, vidisti tum cum omnes | |
| principes civitatis, omnes <homines> ordinum atque aetatum | |
| omnium suffragium se non de civis sed de civitatis salute | |
| ferre censebant, cum denique homines in campum non | |
| tabernis sed municipiis clausis venerant. Hoc ego populo, | 91.1 |
| si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non | |
| fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri | |
| restitissem. Sed publicam causam contra vim armatam sine | |
| publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis, | 5 |
| fortissimi viri, vis in Ti. <Graccho>, privati hominis, displiceret, | |
| sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda | |
| re [publica] putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus | |
| consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut | |
| te interfecto cum consulibus, aut te vivo et tecum et cum | 10 |
| illis armis decertandum fuit. Erant eo tempore multa etiam | 92.1 |
| alia metuenda. Ad servos medius fidius res publica venis- | |
| set; tantum homines impios ex vetere illa coniuratione | |
| inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat. |