| Hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae | 92.5 |
| soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam ser- | |
| monem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me | |
| Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. | |
| Non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam | |
| ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed | 10 |
| tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam | |
| virginem esse non sisti. Sed vide ne tu te soleas Iovem | |
| dicere, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare | |
| possis. Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas | 93.1 |
| de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum | |
| ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si, | |
| cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respon- | |
| dere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse | 5 |
| servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari | |
| quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima | |
| rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi | |
| crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, | |
| quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse | 10 |
| respondere decuit? Ego vero etiam rei publicae semper | 94.1 |
| interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctori- | |
| tate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae | |
| gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, prae- | |
| sertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo | 5 |
| Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse | |
| salvam iurato dicere fas fuisset. Exstinctum est iam illud | |
| maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, | |
| sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis deside- | |
| ratum, repetitum, arcessitum vident. Aliud exortum est: | 95.1 |
| obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere | |
| sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices, | |
| debeo dicere? Peccatine conscientia me profugisse? at id | |
| quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, | 5 |
| sed erat res post natos homines pulcherrima. Iudicium | |
| populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si | |
| fuisset, duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi prae- | |
| sidium defuisse? falsum est. Me mortem timuisse? turpe | |
| est. Dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, | 96.1 |
| —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae | |
| laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, | |
| et quam possum maxima voce dico: cum omnium perdi- | |
| torum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, | 5 |
| consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus | |
| Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me | |
| impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si | |
| vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas | |
| futuras. Quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae | 10 |
| discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris ab- | |
| sentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae | |
| familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui | |
| meorum civium, remque publicam concidere unius discessu | |
| quam omnium interitu occidere malui. Speravi, id quod | 15 |
| accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si | |
| una cum bonis interissem, nullo modo posse <rem publicam> | |
| recreari. Accepi, pontifices, magnum atque incredibilem | 97.1 |
| dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam | |
| quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto | |
| esse atque adflicto loquebantur. An ego poteram, cum a tot | |
| rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod | 5 |
| ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me | |
| esse hominem et communem naturae sensum repudiare? | |
| Tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium | |
| ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea | |
| rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, | 10 |
| eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non | |
| sentit, stuporem potius quam virtutem putarem. Suscipere | 98.1 |
| tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis | |
| stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu | |
| suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique | |
| causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani bene- | 5 |
| ficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, | |
| videre praetextatos inimicos nondum morte complorata | |
| arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum | |
| civium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens | |
| quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam | 10 |
| communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina | |
| est. Nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit | |
| animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam | |
| insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit | |
| rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei | 15 |
| cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. | |
| Qua re dirumpatur licet ista furia atque <pestis>, audiet haec | 99.1 |
| ex me, quoniam lacessivit: bis servavi <rem publicam>, qui | |
| consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis | |
| cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: | |
| superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis | 5 |
| bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod | |
| et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim | |
| et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam | |
| esse non posse. |