| O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores | 104.1 |
| autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne | |
| Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, | |
| is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caeri- | |
| moniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum | 5 |
| publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec | |
| audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen | |
| horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? | |
| Hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt | |
| summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? | 10 |
| Ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? | |
| quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de | |
| religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti. | |
| Aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis vide- | 105.1 |
| tur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum | |
| quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non | |
| oportere. Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo | |
| fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae | 5 |
| autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares | |
| deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus | |
| te implicuisses? Quem umquam audisti maiorum tuorum, | |
| qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis prae- | |
| fuerunt, cum sacrificium Bonae Deae fieret interfuisse? | 10 |
| neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. Ex quo | |
| intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, | |
| qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, | |
| istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et | |
| stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caeci- | 15 |
| tatem mentis est conversa. Hoc auctore tam casto, tam | |
| religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non com- | |
| moveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi | |
| evertisse et eam isdem manibus consecrasse? |