| Quae tua fuit consecratio? 'Tuleram,' inquit, 'ut mihi | 106.1 |
| liceret.' Quid? non exceperas ut, si quid ius non esset | |
| rogari, ne esset rogatum? Ius igitur statuetis esse unius | |
| cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos | |
| esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines con- | 5 |
| citatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non | |
| solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempe- | |
| statis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna | |
| religione obligare? Equidem sic accepi, pontifices, in re- | 107.1 |
| ligionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas | |
| deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos | |
| pietas <nisi sit> honesta de numine eorum ac mente opinio, ut | |
| expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, | 5 |
| <iustum aut honestum> arbitrere. Hominem invenire ista | |
| labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas | |
| aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. Ipse cum loci | |
| illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam | |
| unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in | 10 |
| meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non | |
| est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, | |
| possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et con- | |
| silio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et | |
| eversam per [vim] hominis sceleratissimi nefarium latro- | 15 |
| cinium inmigrare voluisse? Civis est nemo tanto in populo, | 108.1 |
| extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui | |
| rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus | |
| in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua se conta- | |
| gione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius | 5 |
| neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. | |
| Ex his igitur bonis, <ex> quibus nemo rem ullam attigit qui | |
| non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales | |
| domum meam concupiverunt? Ista tua pulchra Libertas | |
| deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa | 10 |
| tamquam in captivis sedibus conlocaret? Quid est sanctius, | 109.1 |
| quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque | |
| civium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, | |
| religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita | |
| sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. Quo | 5 |
| magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae | |
| maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, | |
| ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam | |
| ipsius religionis nomine evertit. |