| At quae dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem | 110.1 |
| est abs te dedicata. 'Libertas,' inquit, 'est.' Tu igitur | |
| domi meae conlocasti, quam ex urbe tota sustulisti? Tu | |
| cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos | |
| esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, | 5 |
| cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis | |
| populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari | |
| bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus | |
| oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano | |
| a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum <me> extur- | 10 |
| bares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis | |
| terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis | |
| catervis perditorum hominum possideres, Libertatis simula- | |
| crum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium | |
| crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani | 15 |
| servitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit | |
| pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota | |
| venisset? At unde est ista inventa Libertas? quaesivi enim | 111.1 |
| diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. | |
| Eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepul- | |
| cro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus | |
| ab hoc religioso Libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis | 5 |
| suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris | |
| splendore superare. Itaque omnia signa, tabulas, ornamen- | |
| torum quod superfuit in fanis et locis communibus in tota | |
| Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa | |
| sane frugaliter domum suam deportavit. Is postea quam | 112.1 |
| intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule | |
| praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competi- | |
| torem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim | |
| in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto | 5 |
| meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis | |
| istorum quam publicae libertatis. Hanc deam quisquam | |
| violare audeat, imaginem meretricis, ornamentum sepul- | |
| cri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me | |
| domo mea pellet? haec victrix adflictae civitatis rei publicae | 10 |
| spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum | |
| est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempi- | |
| ternae turpitudinis? O Q. Catule!—patremne appellem <ante> | 113.1 |
| an filium? recentior enim memoria fili est et cum meis | |
| rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi | |
| summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? | |
| Negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos | 5 |
| rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti con- | |
| strictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari | |
| et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, | |
| quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, | |
| qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas | 10 |
| domos comportari iuberent. Venio nunc ad patrem. Tu, | 114.1 |
| Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, | |
| monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius | |
| qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria | |
| funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si | 5 |
| quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum | |
| is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bono- | |
| rum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus | |
| non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, | |
| everteret, idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus | 10 |
| auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne | |
| responderes id nisi eversa civitate accidere non posse? |