| 'Pontifex,' inquit, 'adfuit.' Non te pudet, cum apud | 117.1 |
| pontifices res agatur, pontificem dicere et non conlegium | |
| pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel de- | |
| nuntiare potueris vel etiam cogere? Esto, conlegium non | |
| adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? Opus | 5 |
| erat enim auctoritate, quae est in his omnibus, sed tamen | |
| auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, | |
| quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas | |
| facit. Quis ergo adfuit? 'Frater,' inquit, 'uxoris meae.' | 118.1 |
| Si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum con- | |
| secutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea | |
| propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; | |
| sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam | 5 |
| is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam | |
| tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem | |
| uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. Etsi in | |
| eo providisti ne frater te accusare possit. Hanc tu igitur dedi- | |
| cationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus | 10 |
| populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescen- | |
| tem quemquam†, cum haberes in conlegio familiarissimos, | |
| adhibere potuisti? Adfuit is, si modo adfuit, quem tu | |
| impulisti, soror rogavit, mater coegit. Videte igitur, ponti- | 119.1 |
| fices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: | |
| verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid | |
| dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae | |
| dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad | 5 |
| honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate | |
| a maioribus nostris constitutae sint. Est inventus tribunus | |
| plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu | |
| furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res | |
| publica suis manibus extolleret. Quid? si qui similis istius | 120.1 |
| —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem mei | |
| dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim | |
| adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos | |
| ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? Dicitis: | 5 |
| 'Quem reperiet pontificem?' Quid? pontifex et tribunus | |
| plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus | |
| vir, tribunus plebis, pontifex fuit. Ergo si is Q. Caepionis, | |
| inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, | |
| aedes Caepionis essent dedicatae? Nihil loquor de ponti- | 121.1 |
| ficio iure, nihil de ipsius verbis dedicationis, nihil de religione, | |
| caerimoniis; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si | |
| scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus | |
| viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam | 5 |
| ad nostras auris saepe permanant. Postem teneri in dedica- | |
| tione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est | |
| ubi templi aditus et valvae. Ambulationis postis nemo | |
| umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram | |
| si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed iam hoc | 10 |
| dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse | |
| dixisti. |