| Quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de | 122.1 |
| vestro iure et religione contra quam proposueram disputo? | |
| Ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis | |
| institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure | |
| defenderem. An cum tu, eius civis discessu cuius unius | 5 |
| opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem | |
| totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum | |
| duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, | |
| domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine | |
| noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata | 10 |
| res publica sustinere? Date huic religioni aditum, ponti- | 123.1 |
| fices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. | |
| An si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem | |
| deorum immortalium composita ad perniciem civium trans- | |
| tulerit, valebit in iniuria nomen sanctissimum religionis: si | 5 |
| tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque sollemni- | |
| bus bona cuiuspiam consecrarit, non valebit? Atqui C. Atinius | |
| patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor | |
| eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, | |
| P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque | 10 |
| tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus | |
| ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello | |
| fuit, summo illi et clarissimo viro? Certe non fuit. Vidimus | 124.1 |
| hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num | |
| qua igitur is bona Lentuli religione obligavit? Sed quid | |
| ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite velato, contione advo- | |
| cata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum | 5 |
| Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum | |
| nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, | |
| cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, | |
| ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus | |
| aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem | 10 |
| esse passus non sum, aspicere non licuit? Omitto Gabinium; | 125.1 |
| quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, vir omnium | |
| fortissimus atque optimus, consecravit? Quod si, quia ad | |
| te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in | |
| praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios | 5 |
| everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod | |
| profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum | |
| habet ius, dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum | |
| obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid <verba> | |
| prisca valuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immor- | 10 |
| talium numine ad hominum timorem quid voluisti? Nam | |
| si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quic- | |
| quid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus | |
| fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut | |
| ementiundo aut stuprando? 'Iam fateor,' inquit, 'me in | 126.1 |
| Gabinio nefarium fuisse.' Quippe vides poenam illam a te | |
| in alium institutam in te ipsum esse conversam. Sed, | |
| homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod | |
| in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines | 5 |
| adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latro- | |
| cinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa cala- | |
| mitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et gravius | |
| esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota | |
| teste fecisti? | 10 |