| 'Dedicatio magnam,' inquit, 'habet religionem.' Nonne | 127.1 |
| vobis Numa Pompilius videtur loqui? Discite orationem, | |
| pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili | |
| tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce | |
| ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. | 5 |
| Quid? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo | |
| modo quaeritur? An tu haec ita confundis et perturbas ut, | |
| quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? | |
| Quis eras tu qui dedicabas? Quo iure? qua lege? quo | |
| exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus | 10 |
| praefecerat? Video enim esse legem veterem tribuniciam | |
| quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; | |
| neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, | |
| sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut | |
| possessiones indemnatorum civium consecrarentur. Neque | 15 |
| enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat | |
| causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam | |
| admonere. Sed quia consecrabantur aedes, non privatorum | 128.1 |
| domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, | |
| non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator | |
| agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, | |
| quae religionem adferrent ipsi <ei> loco <quo> essent consecratae, | 5 |
| haec nisi plebs iussisset fieri vetuit. Quae si tu interpre- | |
| taris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; | |
| sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, | |
| ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. Neque ego | |
| nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de | 10 |
| pontificio sed de iure publico disputo. Lex Papiria vetat | |
| aedis iniussu plebis consecrari. Sit sane hoc de nostris | |
| aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum | |
| consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox | |
| sceleris et crudelitatis tuae. Quod si tibi tum in illo rei | 129.1 |
| publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut | |
| si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas | |
| cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed | |
| vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, | 5 |
| esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. Sed | |
| uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera ferie- | |
| bantur provinciarum, regum appellationes venales erant, | |
| servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio, | |
| inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova | 10 |
| iuventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, | |
| propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia ini- | |
| bantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut | |
| capta res publica consulum proditione vi tribunicia tene- | |
| retur. Haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, | 15 |
| praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te | |
| fefellisse. |