| At videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non | 130.1 |
| qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius | |
| censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlo- | |
| carat. Hoc signum C. Cassius censor cum in curiam trans- | |
| tulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae | 5 |
| videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. | |
| Quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum | |
| tempore et rem cum re comparate. Ille erat summa mode- | |
| stia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia | |
| singulari. Tempus illud erat tranquillum et in libertate | 10 |
| populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tem- | |
| pus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate | |
| deleta. Res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor | 131.1 |
| enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudi- | |
| cium senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiae signum | |
| volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara volun- | |
| tas atque omni laude digna; praescribere enim se arbitra- | 5 |
| batur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si | |
| sedem ipsam ac templum publici consili religione Concor- | |
| diae devinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, | |
| cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis | |
| exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foe- | 10 |
| dere servitute oppressam civitatem teneres, Libertatis signum | |
| posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simula- | |
| tionem religionis. Ille in curia quae poterat sine cuiusquam | |
| incommodo dedicari, tu in civis optime de re publica meriti | |
| cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, | 15 |
| sed licentiae conlocasti. Atque ille tamen ad conlegium rettu- | 132.1 |
| lit, tu ad quem rettulisti? Si quid deliberares, si quid tibi | |
| aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, | |
| tamen instituto ceterorum vetere ad pontificem detulisses: | |
| novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quo- | 5 |
| dam atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacer- | |
| dotes publicos non putasti? At si conlegium pontificum | |
| adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus | |
| visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo | |
| <de> dedicatione communicares? Quorum quidem tu non | 10 |
| contempsisti sed pertimuisti dignitatem. An tu auderes | |
| quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego con- | |
| silio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris mani- | |
| bus ac faucibus eripui, quibusnam verbis aut quo ritu— | |
| primum hoc dico—civis domum consecrares, deinde civis | 15 |
| eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde | |
| Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis at- | |
| que imperi conservati dedissent? Quid diceres, o nefanda | 133.1 |
| et perniciosa labes civitatis? 'Ades, Luculle, ades Servili, | |
| dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque | |
| teneatis!' Es tu quidem cum audacia tum impudentia | |
| singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum | 5 |
| te viri, qui sua dignitate personam populi <Romani> atque | |
| auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proter- | |
| ruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo | |
| atque in patriae parricidio exsultare. Quae cum videres, | 134.1 |
| tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum | |
| a ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab | |
| illis quos memoriae proditum est ab ipso Hercule perfuncto | |
| iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita | 5 |
| crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum | |
| suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, | |
| poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in | |
| delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid | |
| verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, | 10 |
| certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. | |
| Viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, | |
| ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia | |
| adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, | |
| separatim semel, iterum cum universis. Qua re quis est qui | 135.1 |
| existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post | |
| sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mit- | |
| tenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et | |
| mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex | 5 |
| conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem | |
| videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et | |
| gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret? |