Sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi ponti- 136.1
fices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad
populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis
vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando
ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium 5
pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum
populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu
faceret, non videri eam posse recte dedicari. Quid? cum
Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacer-
dotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et 10
aediculam et pulvinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem
ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor
rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio
respondit, Qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia,
inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. Quam 15
quidem rem quanta <tractaverit> severitate quantaque diligentia
senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis.
  Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne 137.1
id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae
litterae, tollerentur? O tempora, o mores! Tum censorem,
hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare
pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem 5
senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex
auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea
dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella
patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio
rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, 10
everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione
omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in vis-
ceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conser-
vasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab
aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli 15
nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam
quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse
laturam?