| Ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas | 138.1 |
| fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod pro- | |
| posueram docere, non iis institutis ac verbis quibus caeri- | |
| moniae postulant dedicasse? Dixi a principio nihil me de | |
| scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum | 5 |
| iure dicturum. Quae sunt adhuc a me de iure dedicandi | |
| disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere littera- | |
| rum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus | |
| actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. | |
| Illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid | 10 |
| tangi, quid teneri ius fuerit. Quae si omnia e Ti. Coruncani | 139.1 |
| scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse con- | |
| staret, aut si M. Horatius ille Pulvillus, qui, cum eum multi | |
| propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et con- | |
| stantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui | 5 |
| dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, | |
| ne valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis | |
| precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, | |
| sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua | |
| titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque | 10 |
| impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter | |
| viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam | |
| rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox | |
| neque lingua consisteret? Delata tum sunt <ea> ad vos, ponti- | 140.1 |
| fices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum | |
| iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se | |
| ipse revocans, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos | |
| in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. Quod | 5 |
| quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia | |
| ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum | |
| fuisse. Etenim si nemo umquam praedo tam barbarus | |
| atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram | |
| aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione | 10 |
| aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen | |
| scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem | |
| istum perturbatione mentis omnium templorum atque tecto- | |
| rum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro | |
| detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? | 15 |
| Non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus | 141.1 |
| extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in | |
| agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et | |
| magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. | |
| Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum | 5 |
| vero in ipsa re publica. Di immortales, suorum templorum | |
| custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, | |
| ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant, itaque | |
| istius vaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res | |
| vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen | 10 |
| obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius in- | |
| flammato atque indomito furore iam tum se meque repetebat. | |
| Qua re quid est mirum si iste metu <exagitatus>, furore instinctus, | |
| scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque | |
| verbum ullum sollemne potuit effari? | 15 |