| Quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros | 142.1 |
| ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, | |
| quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis | |
| vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua | |
| auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea | 5 |
| causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus | |
| municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque | |
| una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, | |
| vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut | |
| spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem | 10 |
| studium et iudicium non modo commissum verum etiam | |
| commendatum esse arbitrabuntur. Denique ipsi di immor- | 143.1 |
| tales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset | |
| omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me nu- | |
| mine esse rei publicae redditum, idcirco mihi videntur fru- | |
| ctum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum | 5 |
| potestatem iudiciumque revocasse. Hic est enim reditus, | |
| pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in | |
| focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis | |
| sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque | |
| consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi | 10 |
| acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di | |
| penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum | |
| erunt restituti. Quocirca te, Capitoline, quem propter bene- | 144.1 |
| ficia populus Romanus Optimum, propter vim Maximum | |
| nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, | |
| quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum | |
| exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime <me> repe- | 5 |
| tistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est pro- | |
| posita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi | |
| et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a tem- | |
| plis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam | |
| depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab | 10 |
| hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem | |
| illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium | |
| restingui aut cum totius urbis incendio commisceri, ut, si in | 145.1 |
| illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris | |
| caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori | |
| atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus | |
| bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me | 5 |
| ac meos commendavi, meque atque meum caput ea con- | |
| dicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in con- | |
| sulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, prae- | |
| miis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil | |
| nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re pu- | 10 |
| blica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia | |
| patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis | |
| sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in | |
| meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et com- | |
| missam putabo. Nam nunc quidem, pontifices, non solum | 146.1 |
| domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor | |
| esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes | |
| adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae con- | |
| tuentur. Quem cum mihi conspectum morte magis vitandum | 5 |
| fugiendumque esse videatis, nolite, quaeso, eum cuius reditu | |
| restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis | |
| ornamentis, sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum. | |
| Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non de- | |
| populatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis | 10 |
| crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia | |
| haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et | |
| temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam | |
| et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem | |
| et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum prope | 147.1 |
| modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis | |
| autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac | |
| memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per | |
| latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam | 5 |
| aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei | |
| publicae, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter | |
| si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cun- | |
| ctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet | |
| ipsis, qui in mea salute principem semper locum aucto- | 10 |
| ritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum | |
| intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, | |
| quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam | |
| senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis | |
| conlocetis. | 15 |