| ORATIO DE HARVSPICVM | |
| RESPONSO IN P. CLODIVM IN | |
| SENATV HABITA | |
| Hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas | 1.1 |
| et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus se- | |
| natus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi repri- | |
| mendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is | |
| publicanorum causam stultissimis interrogationibus impedi- | 5 |
| ret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus | |
| venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque | |
| hominem furentem exsultantemque continui simul ac peri- | |
| culum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem im- | |
| petum gladiatoris ferociamque compressi. Ac tamen ignarus | 2.1 |
| ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia | |
| repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus | |
| minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terrori- | |
| bus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equi- | 5 |
| dem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum | |
| et ex comitatu publicanorum. Sed vaecors repente sine suo | |
| vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, | |
| simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in | |
| curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desi- | 10 |
| derioque Pisonis. Cuius ego de ecfrenato et praecipiti | |
| furore quid dicam? <An> potest gravioribus a me verbis | |
| vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, | |
| P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et | |
| gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi | 15 |
| possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit ini- | |
| micus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque | |
| hebetiora esse videantur. |