| Sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui he- | 3.1 |
| sterno die dolore me elatum et iracundia longius prope pro- | |
| gressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio | |
| postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil | |
| non diu consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim | 5 |
| me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum | |
| duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent, | |
| servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insigni- | |
| bus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate | |
| sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, | 10 |
| deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque | |
| nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum | |
| exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio | |
| cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moe- | |
| nibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, | 15 |
| excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, | |
| vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque | |
| agris intulerunt. Cum his furiis et facibus, cum his, inquam, | 4.1 |
| exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum | |
| mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum | |
| tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum | |
| vester atque omnium bonorum dolor postulavit. In Clodium | 5 |
| vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit | |
| cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi mulie- | |
| bri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maxi- | |
| mi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante pro- | |
| spexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet | 10 |
| procella rei publicae. Videbam illud scelus tam importu- | |
| num, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis, | |
| vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud ma- | |
| lum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. | |
| Non multum mihi sane post ad odium accessit. Nihil | 5.1 |
| enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis, odio | |
| dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam | |
| senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam | |
| Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam | 5 |
| in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo scelere violavit | |
| quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius | |
| familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum num- | |
| quam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem | |
| illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem | 10 |
| ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac | |
| beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? | |
| qui si sensit quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit | |
| miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se | |
| stuporis excusatione defendat. Accedit etiam quod ex- | 6.1 |
| spectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, | |
| devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me prae- | |
| ripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius | |
| opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est ini- | 5 |
| quum. Etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad | |
| interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis impera- | |
| toribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam | |
| aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius | |
| ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus | 10 |
| delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus | |
| rei publicae. Solus ille cognovit quem ad modum armatum | |
| civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi con- | |
| tineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa | |
| omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum | 15 |
| etiam vinciri oporteret. Huic ego et tali et ita de me ac de | 7.1 |
| patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum | |
| praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit | |
| propter salutem meam, verum etiam adpetivit. Sed si etiam | |
| nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio | 5 |
| bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna | |
| implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum im- | |
| peditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut | |
| etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut he- | |
| sterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum | 10 |
| attigi legum initium et iudici. Consedit ille: conticui. | |
| Diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a | |
| praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitet, | |
| si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse <se> iam | |
| consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim | 15 |
| me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. |