| Atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit | 8.1 |
| quae est ad me tota delata; cuius contionis primum univer- | |
| sum argumentum sententiamque audite; cum riseritis im- | |
| pudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. | |
| De religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres | 5 |
| conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et reli- | |
| giones neglegi violari pollui questus est! Non mirum si hoc | |
| vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, | |
| quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati con- | |
| sultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, | 10 |
| hominemque eum qui pulvinaribus Bonae deae stuprum | |
| intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem | |
| aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stupro- | |
| que violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. | |
| Itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. | 9.1 |
| Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus | |
| de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum cubi- | |
| culo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Respon- | |
| sum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, | 5 |
| in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod | |
| audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in ea | |
| causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, | |
| P. Clodio, consecratam. Gaudeo mihi de toto hoc ostento, | 10.1 |
| quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini | |
| nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam neces- | |
| sariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto | |
| prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac | 5 |
| de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis | |
| Optimi Maximi praemoneri. Sed primum expiabo religionem | 11.1 |
| aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubita- | |
| tione potero; sin scrupulus tenuissimus residere alicui vide- | |
| bitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis | |
| deorum immortalium religionique parebo. | 5 |