| Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista | 11.6 |
| suspicione religionis tam vacua atque pura? Quamquam | |
| vestrae domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo | |
| maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea | |
| domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. Te | 10 |
| enim appello, Lentule, et te, Philippe. Ex hoc haruspicum | |
| responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad | |
| hunc ordinem referretis. Potestisne referre de mea domo, | |
| quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus | |
| iudiciis liberata est? Quam primum inimicus ipse in illa | 15 |
| tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo | |
| impuro Sex. Clodi ore tincto conscripsisset, ne una quidem | |
| attigit littera religionis; deinde eandem domum populus | |
| Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis | |
| centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem | 20 |
| iure esse iussit quo fuisset; postea vos, patres conscripti, | |
| non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in | |
| hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur, | |
| decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum | |
| conlegium referretur. Quae tanta religio est qua non in | 12.1 |
| nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus | |
| unius P. Servili aut M. Luculli responso ac verbo liberemur? | |
| De sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium | |
| Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod | 5 |
| fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam | |
| huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est, | |
| quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, | |
| semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, | |
| satis augustum, satis religiosum esse visum est. At vero | 10 |
| meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius, | |
| M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. | |
| Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, | |
| C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. | |
| Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Qui- | 15 |
| rinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, ponti- | |
| fices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima | |
| frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium ad- | |
| stante, omni religione una mente omnes liberaverunt. Nego | 13.1 |
| umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas | |
| quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum | |
| Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. Quamquam | |
| ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos | 5 |
| (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potesta- | |
| tem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno | |
| pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio | |
| capitis durum atque iniquum est), tamen sic reperietis, fre- | |
| quentiores pontifices de mea domo quam umquam de caeri- | 10 |
| moniis virginum iudicasse. Postero die frequentissimus | |
| senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, | |
| P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, | |
| cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cum- | |
| que alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa | 15 |
| de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo | |
| adessent, domum meam iudicio pontificum religione libera- | |
| tam videri. De hoc igitur loco sacro potissimum videntur | 14.1 |
| haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus | |
| hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt | |
| sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex sena- | |
| tus consulto facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui | 5 |
| primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni | |
| liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo anti- | |
| stite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, | |
| aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum | |
| auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religiones- | 10 |
| que et privatas et publicas commendarunt. Quid ergo ii | |
| possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? Multae sunt do- | |
| mus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene | |
| cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, | |
| iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam | 15 |
| domum aliam privato eodem quo quae optima lege, publico | |
| vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; | |
| quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia pu- | 15.1 |
| blica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati | |
| consultis munita atque saepta est. Primum negotium isdem | |
| magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine | |
| vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis uni- | 5 |
| versa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis | |
| et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset, de- | |
| crevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est in eos | |
| qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis | |
| vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque | 10 |
| optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui | |
| meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. | |
| Nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot | 16.1 |
| senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus | |
| unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, | |
| a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a | |
| iudicibus puniendam putarit. P. Valerio pro maximis in | 5 |
| rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at | |
| mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes | |
| atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi | |
| quam publice magistratus omnes defenderent. Quae qui- | |
| dem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedica- | 10 |
| rem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum sint mihi | |
| data a vobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante | |
| manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddi- | |
| distis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec | |
| vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non | 15 |
| grata potius quam adrogans videatur. Quamquam si me | 17.1 |
| tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret ali- | |
| quando ad gloriam in refutandis maledictis hominum im- | |
| proborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? Vidi | |
| enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant | 5 |
| negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo | |
| parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, pro- | |
| bantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae | |
| carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid | |
| igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non | 10 |
| potest. Me civem esse Romanum? litterate respondissem. | |
| An tacuissem? desertum negotium. Potest quisquam vir in | |
| rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici con- | |
| tumeliis sine sua laude respondere? At ipse non modo | |
| respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam | 15 |
| gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri. |