| Sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid | 18.1 |
| haruspices dicant. Ego enim fateor me et magnitudine | |
| ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haru- | |
| spicum voce vehementer esse commotum; neque is sum qui, | |
| si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego | 5 |
| sunt occupati versari in studio litterarum, his delecter aut | |
| utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque | |
| avocant a religione. Ego vero primum habeo auctores ac | |
| magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum | |
| mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes | 10 |
| sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta | |
| fuerit perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias | |
| pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, | |
| fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, porten- | |
| torum expiationes Etruscorum disciplina contineri putave- | 15 |
| runt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum | |
| Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique | |
| temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem | |
| urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non | |
| obscure nobis paulo ante praedixerint. Deinde, si quid | 19.1 |
| habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque | |
| et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reli- | |
| quisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen | |
| eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab | 5 |
| illis didicisse videantur. Etenim quis est tam vaecors qui | |
| aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea | |
| quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem | |
| rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, | |
| aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine | 10 |
| hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? | |
| Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus, | |
| tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec callidi- | |
| tate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius | |
| gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac | 15 |
| Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, | |
| quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, | |
| omnis gentis nationesque superavimus. |