| Qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete | 20.1 |
| animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum | |
| vocem admovete: Qvod in agro Latiniensi avditvs est | |
| strepitvs cvm fremitv. Mitto haruspices, mitto illam | |
| veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, | 5 |
| Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse | |
| possumus? Exauditus in agro propinquo et suburbano est | |
| strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. | |
| Quis est ex gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis | |
| immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tanto- | 10 |
| que motu non magnum aliquid deos populo Romano prae- | |
| monstrare et praecinere fateatur? De ea re scriptum est: | |
| Postiliones esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis | |
| caelestibvs. Audio quibus dis violatis expiatio debeatur, | 21.1 |
| sed hominum quae ob delicta quaero. Lvdos minvs dili- | |
| genter factos pollvtosqve. Quos ludos? Te appello, | |
| Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, | |
| libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos | 5 |
| epulones Iovis Optimi Maximi, si quid est praetermissum | |
| aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem | |
| renovata atque instaurata celebrantur. Qui sunt ludi minus | |
| diligenter facti, quando aut quo scelere polluti? Responde- | |
| bis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum con- | 10 |
| legio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere | |
| esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus | |
| rebus observatis summa cum caerimonia esse servata. | |
| Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollu- | 22.1 |
| tosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque | |
| illa mater Idaea te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus | |
| esset accepta,—spectatorem esse voluit. Quod ni tu Megalesia | |
| illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque | 5 |
| his de rebus iam queri <non> liceret. Vis enim innumerabilis | |
| incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile | |
| religioso repente <e> fornicibus ostiisque omnibus in scaenam | |
| signo dato inmissa inrupit. Tua tum, tua, Cn. Lentule, | |
| eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, | 10 |
| nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans | |
| senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum | |
| ille servorum eludentium multitudini senatum populumque | |
| Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis | |
| atque impeditum turba et angustiis tradidisset. An si ludius | 23.1 |
| constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus | |
| et matrimus si tensam non tenuit, si lorum omisit, aut si | |
| aedilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt non rite facti, | |
| eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium | 5 |
| ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad | |
| metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati | |
| sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum | |
| conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, | |
| dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? | 10 |
| Ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt | 24.1 |
| recordari, hanc Matrem Magnam, cuius ludi violati, polluti, | |
| paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, | |
| inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu | |
| fremituque peragrare. Haec igitur vobis, haec populo | 5 |
| Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa | |
| patefecit. Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio | |
| nostri maiores ante templum in ipso Matris Magnae con- | |
| spectu Megalesibus fieri celebrarique voluerunt? qui sunt | |
| more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus | 10 |
| ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Afri- | |
| canus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues | |
| impura pollueret! quo si qui liber aut spectandi aut etiam | |
| religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona | |
| nulla adiit propter vim consessumque servorum. Ita ludos | 15 |
| eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in | |
| hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appel- | |
| lantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa | |
| et Matris Magnae nomine suscepta declaretur—hos ludos | |
| servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile | 20 |
| servorum Megalesia fuerunt. Pro di immortales! qui magis | 25.1 |
| nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? | |
| Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis | |
| inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest | |
| quam omne servitium, permissu magistratus liberatum, in | 5 |
| alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter con- | |
| sessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus | |
| esset? Si examen apium ludis in scaenam caveam<ve> venisset, | |
| haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus uni- | |
| versi repente examina tanta servorum inmissa in populum | 10 |
| Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? | |
| Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis | |
| haruspices ut a servitio caveremus monerent. Quod igitur | 26.1 |
| ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum cavere- | |
| mus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso | |
| periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimesce- | |
| mus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi | 5 |
| patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum | |
| Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam | |
| C. aut Appi Claudiorum? Illi cum ludos facerent, servos | |
| de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex | |
| altera liberos eiecisti. Itaque qui antea voce praeconis a liberis | 10 |
| semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se | |
| segregabant. Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, | |
| Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris | |
| libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente con- | |
| quiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas. | 15 |
| Hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico | 27.1 |
| bello atque <ab> Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores | |
| adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit | |
| qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina | |
| autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, | 5 |
| cuius priscam illam severitatem [sacrifici] mirifice tua soror | |
| existimatur imitata. Nihil te igitur neque maiores tui con- | |
| iuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo | |
| est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae | |
| maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus | 10 |
| castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore macu- | |
| lares, scelere obligares? Sed quid ego id admiror? qui | 28.1 |
| accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque | |
| Matris deorum, vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro | |
| homini ac nefario, cuius legati te tribuno dividere in aede | |
| Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum | 5 |
| fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribus- | |
| que detraxeris, omnia illa quae vetustas, quae Persae, quae | |
| Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt | |
| semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique | |
| nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem | 10 |
| atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores | |
| maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent, | |
| eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et | |
| in illo loco fanoque persolverent. Quod cum Deiotarus | 29.1 |
| religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in | |
| orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum | |
| nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia | |
| tradidisti. Atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu | 5 |
| regali nomine dignum existimatum, clarissimorum impera- | |
| torum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum | |
| Brogitaro iubes. Sed alter est rex iudicio senatus per nos, | |
| pecunia Brogitarus per te appellatus . . . alterum putabo | |
| regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham | 10 |
| credidisti. Nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa | |
| maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem | |
| legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex | |
| esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te | |
| violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut | 15 |
| in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni | |
| vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mavultque | |
| generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate | |
| religionis carere. Sed ut ad haec haruspicum responsa | |
| redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non | 20 |
| totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur? |