| Sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! | 30.1 |
| de mea domo dicere audes? Committe vel consulibus vel | |
| senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his | |
| tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis | |
| aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per | 5 |
| te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse <et> aras. | |
| Tabulis hoc censoriis, memoria multorum firmabo ac docebo: | |
| agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod | |
| nuper est factum referri ad vos necesse est, habeo quae de | |
| locis religiosis velim dicere. Cum de domo tua dixero, in | 31.1 |
| qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, | |
| tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi | |
| necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad | |
| me non nulli pertinere magmentarium Telluris aperire. | 5 |
| Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctis- | |
| simam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt | |
| vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes Telluris | |
| est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit | |
| mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem | 10 |
| suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac cari- | |
| tate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio | |
| Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio | |
| deberi dicitur. Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc | 32.1 |
| si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, | |
| communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis | |
| immortalibus usu capere possint. Verum tamen antiqua | |
| neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, | 5 |
| quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus | |
| ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo | |
| sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in | |
| hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato | |
| loco anniversaria factitarint. Et quaerimus di immortales | 10 |
| quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? | |
| A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, op- | |
| pressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? | |
| Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente? | 33.1 |
| quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce? | |
| qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem | |
| impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? quod stupraras. | |
| Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro <in> | 5 |
| imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus | |
| religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Ita- | |
| que ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum | |
| possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius | |
| tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem | 10 |
| eam quam delere voluisti. |