| Sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. Ora- | 34.1 |
| tores contra ivs fasqve interfectos. Quid est hoc? | |
| De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non | |
| refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum | |
| praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. | 5 |
| Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in | |
| forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia | |
| venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas | |
| fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, | |
| Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum | 10 |
| sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis | |
| indignum dis immortalibus esse visum certo scio. Nec | 35.1 |
| confero nunc in te unum omnia. Spes maior esset salutis, | |
| si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu | |
| tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis | |
| Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, | 5 |
| hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessa- | |
| lonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, 'imperatorem' | |
| venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo | |
| extorquere non poterat, in vincla coniecit, et medicum in- | |
| tromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et | 10 |
| crudelissime venas incideret. Securis suas cruentari scelere | |
| noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere con- | |
| taminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. | |
| Qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis | |
| suis non ad salutem sed ad necem utatur? | 15 |
| Sed recitemus quid sequatur. Fidem ivsqve ivran- | 36.1 |
| dvm neglectvm. Hoc quid sit per se ipsum non facile | |
| interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum | |
| iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent | |
| nummi nisi a senatu praesidium postulassent. Qua re autem | 5 |
| de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud | |
| in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, | |
| et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum | |
| coniurasti non vocari. |