| Et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta: | 37.1 |
| Sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta | |
| pollvtaqve. Haruspices haec loquuntur an patrii pena- | |
| tesque di? Multi enim sunt, credo, in quos huius malefici | |
| suspicio cadat. Quis praeter hunc unum? Obscure dicitur | 5 |
| quae sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius, | |
| quid gravius dici potest? vetvsta occvltaqve. Nego | |
| ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, | |
| cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex | |
| Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. | 10 |
| Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod | |
| a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam | |
| occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit | |
| sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne im- | |
| prudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium | 15 |
| nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam | |
| adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod | |
| fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea | |
| domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei | |
| deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste | 20 |
| idcirco Bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit. | |
| Non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum | |
| putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, | |
| suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod | |
| oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. Quis | 38.1 |
| enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam | |
| poenam quae sequeretur id scelus scire posset? An tibi | |
| luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem | |
| sentis, coniventis illos oculos abavi tui magis optandos | 5 |
| fuisse quam hos flagrantis sororis? Tibi vero, si diligenter | |
| attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non | |
| deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines | |
| turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope | |
| confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri | 10 |
| inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, | |
| alii post in illum invictum civem dederunt, hominum bene- | |
| ficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda: | |
| a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse | 39.1 |
| poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos | |
| vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores | |
| deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes | |
| inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philo- | 5 |
| ctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio | |
| Athamantis et quam senium matricidarum. Tu cum furialis | |
| in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum | |
| lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in | |
| vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum | 10 |
| servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem | |
| sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, | |
| tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae | |
| sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam | |
| corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, | 15 |
| denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: | |
| deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior | |
| es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino | |
| oculos non haberes. |