| Sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa | 40.1 |
| esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices | |
| a dis iam immortalibus dicant moneri. Monent Ne per | |
| optimativm discordiam dissensionemqve patribvs prin- | |
| cipibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve | 5 |
| divini nvminis deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm | |
| pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve | |
| accedat. Haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo | |
| de meo. Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem | |
| iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore | 10 |
| nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile | |
| perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica | |
| quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna | |
| vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste | |
| cadere videatur. Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua | 41.1 |
| gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris | |
| avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam | |
| quod a senatu desciverat, deflexisset. Secutus est C. Grac- | |
| chus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravi- | 5 |
| tate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad | |
| meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Satur- | |
| ninus ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egre- | |
| gius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque | |
| perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta | 10 |
| in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut | |
| posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene | |
| sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro | |
| salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem | |
| publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia | 15 |
| quandam tamen dignitatem. Hic vero de quo ego ipse tam | 42.1 |
| multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, | |
| quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen ob- | |
| ruant!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris | |
| mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locuple- | 5 |
| tium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in | |
| domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam | |
| robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi pira- | |
| tarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barba- | |
| rorumque satiavit; post exercitu L. Luculli sollicitato per ne- | 10 |
| fandum scelus fugit illim, Romaeque recenti adventu suo cum | |
| propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam | |
| accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se | |
| in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta | |
| conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum | 15 |
| pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum | |
| illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad | |
| se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime | |
| populum, idemque vir clemens divisores omnium tribuum | |
| domi ipse suae crudelissima morte mactaret. Exorta est illa rei | 43.1 |
| publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis pu- | |
| blicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, | |
| pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, | |
| iudicia violavit. Atque hic ei gradus—o misera tempora | 5 |
| stultasque nostras discordias!—P. Clodio gradus ad rem | |
| publicam hic primus <fuit> et aditus ad popularem iactationem | |
| atque adscensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini foe- | |
| deris, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, | |
| interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas | 10 |
| dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum | |
| a gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum | |
| mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas | |
| domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in | |
| annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione | 15 |
| senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore | |
| factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profe- | |
| ctum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resisten- | |
| tem longius quam voluit popularis aura provexit. Fuit in | 44.1 |
| his omnibus etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male | |
| de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum | |
| aliquo animi virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, | |
| a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, | 5 |
| a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. | |
| Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo | |
| loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio | |
| emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica | |
| cive tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, | 10 |
| de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus | |
| admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis | |
| fieri non liceret. Quod anno ante frater Metellus et concors | 45.1 |
| etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam | |
| dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, | |
| id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, | |
| ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater con- | 5 |
| sul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus | |
| vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul | |
| efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus | |
| esse debuerat, eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis | |
| neminem posset paenitere. Iniecta fax est foeda ac luctuosa | 10 |
| rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissi- | |
| morum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique | |
| civitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me | |
| cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum tem- | |
| porum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic | 15 |
| tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum | |
| pro vobis et fumantem videretis. Non sedabantur discor- | 46.1 |
| diae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi | |
| putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui | |
| cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum | |
| desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus | 5 |
| ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordia- | |
| rum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiesca- | |
| mus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea | |
| miscet ac turbat ut modo <se his, modo> vendat illis, nec tamen | |
| ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, | 10 |
| sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. | |
| Atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos | |
| homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod | |
| quemquam clarum hominem atque optime de re publica | |
| saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiun- | 15 |
| tur, deinde si existimant perditi hominis profligatique male- | |
| dictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam | |
| gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, | |
| id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac | |
| volaticos impetus in se ipsos posse converti. Atque ex hac | 47.1 |
| nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela | |
| in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter | |
| equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo | |
| se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos | 5 |
| esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus | |
| auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat, | |
| sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum | |
| signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se | |
| Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat | 10 |
| facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in | |
| quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, | |
| tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? Idem | 48.1 |
| postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctori- | |
| tatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memo- | |
| riam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacis- | |
| sime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic | 5 |
| et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa | |
| lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus | |
| amentia non videbat. Producebat fortissimum virum, M. | |
| Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo | |
| semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. Au- | 10 |
| gures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; | |
| illi vitio lata esse dicebant. Ferebant in oculis hominem | |
| quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego | |
| arbitror, furoris ignari. Longius processit; in ipsum Cn. | |
| Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum | 15 |
| suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis. Tum | 49.1 |
| vero elatus <est> spe posse se, quoniam togatum domestici belli | |
| exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum | |
| externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum | |
| est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius | 5 |
| imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs | |
| umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines | |
| moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus | |
| ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione | |
| timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. Nam si Cn. | 10 |
| Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, | |
| miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis | |
| fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, | |
| cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare | |
| alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire | 15 |
| domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem | |
| rei publicae gloriosum. Videtis igitur hominem per se ipsum | 50.1 |
| iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium | |
| discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum | |
| qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. Reliqua | |
| iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtre- | 5 |
| ctatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica | |
| rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam | |
| diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinu atque in | |
| deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pesti- | |
| feram habere potuerunt? quo tandem decepti munere? | 10 |
| 'Volo,' inquiunt, 'esse qui in contione detrahat de Pompeio.' | |
| Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque | |
| optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam | |
| quidem certe quod sentio. Mihi me dius fidius tum de illius | |
| amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus | 15 |
| ecferebat videbatur. Vtrum tandem C. Marius splendidior | 51.1 |
| cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea | |
| vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam | |
| exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio | |
| accusando quam in universo senatu vituperando fuit? quod | 5 |
| quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse | |
| tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos | |
| diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; | |
| in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, | |
| et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria | 10 |
| dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem | |
| esse gratiae factam. Quod ego quamquam quid sit nescio, | 52.1 |
| tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum | |
| illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, | |
| amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant | |
| ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque | 5 |
| causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non num- | |
| quam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam | |
| suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim | |
| iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea vendita- | |
| bat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, | 10 |
| esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat? | |
| Quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus de- | 53.1 |
| finiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque | |
| quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. | |
| Habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium | |
| cadere possint: Deteriores, repvlsos, quod iam audietis, | 5 |
| hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longe- | |
| que a communi salute diiunctae. Qua re cum di immortales | |
| monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime | |
| meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus | |
| periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, | 10 |
| qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum | |
| ab religiosis. Vobis, o carissimi atque optimi cives, et | 54.1 |
| vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. Caedes | |
| principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi | |
| necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat | |
| admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non | 5 |
| duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque rapere- | |
| mur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus | |
| inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut | |
| victoris dominatus ac regnum. Dissensit cum Mario, claris- | |
| simo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; | 10 |
| horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. | |
| Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda | |
| fortuna regnum est largita, adversa mortem. Idem iterum | |
| Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, | |
| quamquam rem publicam reciperarat. Inest hoc tempore | 55.1 |
| haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum | |
| animis hominum amplissimorum; dissident principes; cap- | |
| tatur occasio. Qui non tantum opibus valent nescio quam | |
| fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia | 5 |
| plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias | |
| inimicorum suorum extimescunt. Tollatur haec e civitate | |
| discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstin- | |
| guentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se | |
| emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. | 10 |
| Monent enim eidem Ne occvltis consiliis res pvblica | |
| laedatvr. Quae sunt occultiora quam eius qui in contione | |
| ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem | |
| intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existi- | |
| matis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem | 15 |
| civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse. | |
| Est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque incon- | |
| sideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen | |
| nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud | |
| concoctum atque meditatum est. Mementote, patres con- | 20 |
| scripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perni- | |
| ciosam viam audiendi consuetudine esse munitam. |