| Sequitur illud, Ne deterioribvs repvlsisqve honos | 56.1 |
| avgeatvr. Repulsos videamus, nam deteriores qui sint, | |
| post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime | |
| qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deter- | |
| rimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut | 5 |
| opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non | |
| sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus at- | |
| que honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia | |
| progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, | |
| quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, | 10 |
| vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore | |
| augeantur monent. Debet esse gratum quod praedicunt, | |
| sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspi- | |
| cum admonitu sua sponte prospexit. Deteriores cavete; | 57.1 |
| quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium | |
| hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deter- | |
| rimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque | |
| vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus | 5 |
| reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo | |
| penitus defixa atque haerentia praeteriret. Parentibus et | |
| dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; | |
| eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti | |
| spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis | 10 |
| adscribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam, gen- | |
| tem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, | |
| abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa | |
| solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, | |
| idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope | 15 |
| etiam aliis incendiis subvenitur. Quid de patria loquar? | 58.1 |
| qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus | |
| patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem | |
| esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego | |
| semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, | 5 |
| principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque | |
| pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei | |
| publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem re- | |
| movit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, | |
| provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui | 10 |
| non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro domum com- | |
| pulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus | |
| disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. In- | |
| finita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. Quid? | |
| quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, im- | 15 |
| peratores quos prodidit, exercitus quos temptavit? Quid | 59.1 |
| vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos | |
| edidit! Quis minus umquam pepercit hostium castris quam | |
| ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in | |
| flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? | 5 |
| quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic | |
| cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem | |
| Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tan- | |
| tos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitaro- | |
| rumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus | 10 |
| Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, | |
| Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem? |