| Qua re, id quod extremum est in haruspicum responso, | 60.1 |
| providete Ne rei pvblicae statvs commvtetvr; etenim | |
| vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, | |
| nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. Fuit quon- | |
| dam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus | 5 |
| vel etiam iniurias civium ferre posset. Iam non potest. | |
| Aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redeme- | |
| runt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est | |
| divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a | |
| paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus | 10 |
| iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invi- | |
| diae frustra posthac requiretis. Qua re hunc statum qui | 61.1 |
| nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia | |
| retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum | |
| quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, | |
| unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne | 5 |
| trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem | |
| humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, | |
| patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, | |
| non quin hanc personam et has partis, honoribus populi | |
| Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem | 10 |
| et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reti- | |
| cuissem; sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, | |
| sed publicae religionis. Mea fuerunt verba fortasse plura, | |
| sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri | |
| nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commo- | 15 |
| veri necesse est. Quod si cetera magis pervulgata nos saepe | 62.1 |
| et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non | |
| mentis omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere | |
| posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui dela- | |
| psus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum | 5 |
| hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem | |
| Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod non- | |
| dum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro | |
| Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum qui- | |
| busdam †multis metuendisque rebus: haec eadem profecto | 10 |
| quae prospicimus impendentia pertimescetis. Etenim haec | 63.1 |
| deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, | |
| cum ipse mundus, cum maria atque terrae motu quodam | |
| novo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique | |
| praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt pro- | 5 |
| curationes et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed | |
| faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis | |
| ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque | |
| placandae. |