| Et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque elo- | 3.1 |
| quentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo prae- | |
| termissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut | |
| pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea | |
| propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est | 5 |
| perfectum ne ceteris civibus deesset. Atque ego sic statuo, | |
| iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco | |
| pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, | |
| doloris quam ingeni partis esse susceptas. Itaque si aut | 4.1 |
| acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto | |
| a vobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio | |
| dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque | |
| officio coniunctior dolor ullius esse potest quam hic meus | 5 |
| susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque | |
| iracundia magis ulla laudanda <est> quam ea quae me in- | |
| flammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis de- | |
| fensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt. Sed | 5.1 |
| quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam | |
| ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de | |
| moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conser- | |
| vandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo | 5 |
| id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defen- | |
| sione nihil ab me quod ad vestram quaestionem, nihil quod | |
| ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praeter- | |
| missum esse videatur. Et quoniam in gravissimis tempo- | |
| ribus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei | 10 |
| publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, | |
| non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam | |
| docuero quibus initiis ac fundamentis haec tantae summis in | |
| rebus laudes excitatae sint. |