| Parente P. Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique | 6.1 |
| meministis, et sapiente et sancto et severo; qui cum tribunus | |
| plebis primus inter homines nobilissimos temporibus optimis | |
| factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam | |
| dignus videri. Eo auctore duxit honestissimi et spectatis- | 5 |
| simi viri, C. Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta iam | |
| filia. Duobus gravissimis <ac plenissimis> antiquitatis viris sic | |
| probatus fuit ut utrique eorum et carus maxime et iucundus | |
| esset. Ademit Albino soceri nomen mors filiae, sed cari- | |
| tatem illius necessitudinis et benivolentiam non ademit: | 10 |
| hodie sic hunc diligit ut vos facillime potestis ex hac vel | |
| adsiduitate eius vel sollicitudine et molestia iudicare. Duxit | 7.1 |
| uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, | |
| L. Scipionis. Clara in hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus | |
| grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum | |
| videre consolarique posset fluctibus rei publicae expulsum, | 5 |
| in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum vestigiis | |
| stare oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille in- | |
| sperato aspectu complexuque si non omnem at aliquam | |
| partem maeroris sui deponeret, et maximis <pro illa necessitu- | |
| dine studiis et> officiis et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae | 10 |
| solitudinem sustentavit. Possum multa dicere de liberalitate, | |
| de domesticis officiis, de tribunatu militari, de provinciali in | |
| eo magistratu abstinentia; sed mihi ante oculos obversatur | |
| rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, haec minora | |
| relinquere hortatur. Quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, | 8.1 |
| iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. Impedior | |
| non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus | |
| exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega | |
| meo, senserit, ad me detulerit, quanto ante providerit. Atque | 5 |
| ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum | |
| illo summo timore ac periculo civitatis neque communem | |
| metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspi- | |
| cionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. | |
| In quo conlega sustinendo atque moderando si meam in | 10 |
| illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei | |
| publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse | |
| debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor | |
| bonus et nobis omnibus optimus civis videretur. |