Idem, cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris
|
9.1
|
erupisset palamque armata volitaret, venit cum exercitu
|
|
Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates
|
|
ab illa impia et scelerata manu temptari suspicabamur;
|
|
C. Mevulanum, tribunum militum Antoni, Capua praeci-
|
5
|
pitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et
|
|
in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione versatum;
|
|
idemque C. Marcellum, cum is non Capuam solum venisset,
|
|
verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam
|
|
coniecisset, exterminandum ex illa urbe curavit. Qua de
|
10
|
causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem
|
|
illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum
|
|
adoptavit, huic apud me P. Sestio maximas gratias egit, et
|
|
hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni de-
|
|
curionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti
|
15
|
testimonio declarant, periculum decreto suo deprecantur.
|
|
Recita, quaeso, L. Sesti, quid decrerint Capuae decuriones,
|
10.1
|
ut iam puerilis tua vox possit aliquid significare inimicis
|
|
vestris, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse videatur.
|
|
Decvrionvm decreta. Non recito decretum officio aliquo
|
|
expressum vicinitatis aut clientelae aut hospiti publici aut
|
5
|
ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam
|
|
perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, vocem
|
|
offici praesentis, testimonium praeteriti temporis. Atque illis
|
11.1
|
temporibus eisdem, cum iam Capuam metu Sestius liberasset,
|
|
urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis
|
|
domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxis-
|
|
sent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu
|
5
|
quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem
|
|
confestim incredibili celeritate advolavit. Atque ut illius
|
|
temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et
|
|
vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem exci-
|
|
tate. Litterae Ciceronis consvlis.
|
10
|