| Hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum | 11.11 |
| extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare | |
| cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt | |
| retardati. Ac postea quam est intellectum, <M.> Catone tri- | 12.1 |
| buno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam | |
| defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum | |
| sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem | |
| eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, | 5 |
| Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium | |
| consecutus. Hic ego quid praedicem quibus hic rebus con- | |
| sulem ad rem gerendam excitarit, quos stimulos admoverit | |
| homini studioso fortasse victoriae, sed tamen nimium com- | |
| munem Martem belli casumque metuenti? Longum est ea | 10 |
| dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens | |
| animus et amor rei publicae, non praestans in re publica | |
| virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus | |
| usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius | |
| ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, im- | 15 |
| pellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque | |
| umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e nivibus | |
| illis emersisset atque aestatem integram nanctus Italiae callis | |
| et pastorum stabula praeoccupare coepisset, sine multo | |
| sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima conci- | 20 |
| disset. Hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, | 13.1 |
| ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec | |
| propiora veniam; quamquam non est omittenda singularis | |
| illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi | |
| vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, | 5 |
| sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. Verum | |
| haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes | |
| relinquamus: ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum | |
| vocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento | |
| studio cursuque veniamus. | 10 |