| De quo quidem tribunatu ita dictum <est> a Q. Hortensio | 14.1 |
| ut eius oratio non defensionem modo videretur criminum | |
| continere, sed etiam memoria dignam iuventuti rei publicae | |
| capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. Sed | |
| tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi | 5 |
| meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem | |
| rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe | |
| dolentius deplorandum. Qua in oratione si asperius in | |
| quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut | |
| eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate | 10 |
| perstringerem? Sed agam moderate et huius potius tempori | |
| serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra | |
| dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque | |
| eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; | |
| si qui se offerunt, insectantur, quoad ferri poterunt, per- | 15 |
| feremus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui | |
| se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse | |
| videamur. | |
| Sed necesse est, ante quam de tribunatu P. Sesti dicere | 15.1 |
| incipiam, me totum superioris anni rei publicae naufragium | |
| exponere, in quo conligendo ac reficienda salute communi | |
| omnia reperientur P. Sesti facta, dicta, consilia versata. | |
| Fuerat ille annus tam in re publica, iudices,† cum in magno | 5 |
| motu et multorum timore intentus <est> arcus in me unum, | |
| sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera in | |
| universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi | |
| hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et com- | |
| munis salutis inimici. Hunc vir clarissimus mihique multis | 10 |
| repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, | |
| foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me | |
| esse facturum: quod ille nefarius ex omnium scelerum con- | |
| luvione natus parum se foedus violaturum arbitratus <est>, nisi | |
| ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis ter- | 15 |
| ruisset. Hanc taetram immanemque beluam, vinctam au- | 16.1 |
| spiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacra- | |
| tarum catenis, solvit subito lege curiata consul, vel, ut ego | |
| arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat, mihi iratus, | |
| ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum | 5 |
| scelerum et malorum. Qui tribunus plebis felix in ever- | |
| tenda re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius | |
| modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, | |
| sororiis stupris, omni inaudita libidine exsanguis?—sed fuit | 17.1 |
| profecto quaedam illa rei publicae fortuna fatalis, ut ille | |
| caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur—quid | |
| dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores | |
| huius imperi, proditores vestrae dignitatis, hostis bonorum | 5 |
| omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem | |
| ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum | |
| se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque | |
| imperi ornatos esse arbitrabantur? Quorum, per deos | |
| immortalis, si nondum scelera vulneraque inusta rei publicae | 10 |
| vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: | |
| facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa | |
| oculis proposueritis. |