| Alter unguentis adfluens, calamistrata coma, despiciens | 18.1 |
| conscios stuprorum ac veteres vexatores aetatulae suae, | |
| puteali et faeneratorum gregibus inflatus, a quibus com- | |
| pulsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni tamquam [in] | |
| fretu ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum per- | 5 |
| fugerat, contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, | |
| venditabat se operis atque ab iis se ereptum ne de ambitu | |
| causam diceret praedicabat, ab isdemque se etiam invito | |
| senatu provinciam sperare dicebat; eamque nisi adeptus | |
| esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. Alter, | 19.1 |
| o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam | |
| terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, ex- | |
| emplum imperi veteris, imaginem antiquitatis, columen rei | |
| publicae diceres intueri. Vestitus aspere nostra hac purpura | 5 |
| plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua | |
| ipsa tum imaginis ornandae causa duumviratum gerebat, | |
| Seplasiam sublaturus videretur. Nam quid ego de supercilio | |
| dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei | |
| publicae videbatur? Tanta erat gravitas in oculo, tanta | 10 |
| contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam | |
| <vade> videretur. Erat hic omnium sermo: 'est tamen rei | 20.1 |
| publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem op- | |
| ponam labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae | |
| sui libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc | |
| annum quem sequatur; non deerit auctor et dux bonis.' | 5 |
| Mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habi- | |
| turus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum | |
| amicum et adfinem tum etiam fortem et gravem consulem. | |
| Atque eorum alter fefellit neminem. Quis enim clavum | |
| tanti imperi tenere et gubernacula rei publicae tractare in | 10 |
| maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emer- | |
| sum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, | |
| vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is | |
| praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, | |
| qui non modo tempestatem impendentem intueri temu- | 15 |
| lentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset. | |
| Alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim | 21.1 |
| hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, | |
| commendatus. Omnes boni semper nobilitati favemus, et | |
| quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos | |
| maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum | 5 |
| et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. | |
| Quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum | |
| atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut in- | |
| generata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant, | |
| et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant | 10 |
| materni generis obliti. Ego autem,—vere dicam, iudices,— | 22.1 |
| tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, | |
| quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. Ne- | |
| quam esse hominem et levem et falsa opinione [errore] | |
| hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim | 5 |
| animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. Sed haec | |
| obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis | |
| oculis perspici non possit. Videbamus genus vitae, desidiam, | |
| inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius acces- | |
| serant intuebantur; denique etiam sermo nobis ansas dabat | 10 |
| quibus reconditos eius sensus tenere possemus. Laudabat | 23.1 |
| homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen | |
| nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui | |
| dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores volu- | |
| ptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, | 5 |
| verbum ipsum omnibus <viribus> animi et corporis devorarat; | |
| eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua | |
| causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum | |
| non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et | |
| conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse | 10 |
| serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in | |
| omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria | |
| pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari | |
| atque insanire dicebat. Ex his adsiduis eius cotidianisque | 24.1 |
| sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in | |
| interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fuma- | |
| bat ut multa eius <consorti>onis indicia redolerent, statuebam | |
| sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem | 5 |
| certe nihil pertimescendum. Sed ita est, iudices, ut, si | |
| gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, | |
| ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi | |
| viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulne- | |
| rare: cum hominibus enervatis atque exsanguibus con- | 10 |
| sulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere | |
| neminem umquam potuissent, ii summi imperi nomine | |
| armati rem publicam contrucidarunt. Foedus fecerunt cum | |
| tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas | |
| ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, | 15 |
| si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem | |
| publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum | |
| sanciri posse dicebant. Qua re patefacta—neque enim dis- | 25.1 |
| simulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur | |
| uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de | |
| mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. |