| Hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, | 25.5 |
| Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum | |
| atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque | |
| a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, | |
| cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei | |
| publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non | 10 |
| subvenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent. | |
| Flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium | |
| tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, | |
| agerent aliquid, denique ad senatum referrent: non modo | |
| negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius | 15 |
| ordinis insequebantur. Hic subito cum incredibilis in | 26.1 |
| Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia con- | |
| venisset, vestem mutandam omnes meque iam omni ratione, | |
| privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica | |
| careret, defendendum putarunt. Erat eodem tempore senatus | 5 |
| in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat | |
| memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo cin- | |
| cinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus | |
| consulto se domi continebat. Qua tum superbia caenum | |
| illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum | 10 |
| civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo | |
| patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum | |
| quaestum faceret amisit? Venistis ad senatum, vos, inquam, | |
| equites Romani et omnes boni veste mutata, vosque pro | |
| meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, | 15 |
| vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, | |
| magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de | |
| re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea | |
| salute mutandam censuit. |