| O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omni- | 27.1 |
| bus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem | |
| gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! Quid enim | |
| quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam | |
| pro uno civi et bonos omnis privato consensu et universum | 5 |
| senatum publico consilio mutasse vestem? Quae quidem | |
| tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: | |
| quem enim deprecarere, cum omnes essent sordidati, cumque | |
| hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non | |
| esset? Hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis, | 10 |
| omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humana- | |
| rumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, | |
| honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae | |
| iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus ob- | |
| iecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti | 15 |
| debuit. Exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato | 28.1 |
| animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum | |
| conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem | |
| talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: | |
| errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica | 5 |
| posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius | |
| diei poenas quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino | |
| fuissent; venisse tempus iis qui in timore fuissent—con- | |
| iuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. Si dixisset haec | |
| solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis | 10 |
| perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit | |
| videte. L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiari- | 29.1 |
| tate quae mihi cum patre eius erat unice diligebat, tum pro | |
| re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione rele- | |
| gavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, | |
| quod esset ausus pro civi, pro bene merito civi, pro amico, | 5 |
| pro re publica deprecari. |