| Quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut | 29.7 |
| quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam | |
| cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque con- | |
| iuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex | 10 |
| urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non | |
| ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei | |
| publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et | |
| cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, | |
| sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria | 15 |
| consul eiecerit. Nihil acerbius socii et Latini ferre soliti | 30.1 |
| sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a con- | |
| sulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas civitates, | |
| ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo | |
| nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. | 5 |
| Hoc vero quid est? Exterminabit civis Romanos edicto | |
| consul a suis dis penatibus? Expellet ex patria? Deliget | |
| quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? Hic si | |
| umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, | |
| si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod | 10 |
| futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus | |
| esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum | |
| preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis | |
| edictis ius libertatemque pervertere? | |
| Etsi me attentissimis animis summa cum benignitate | 31.1 |
| auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum miretur | |
| quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, | |
| aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribuna- | |
| tum rem publicam vexarunt delicta pertineant. Mihi autem | 5 |
| hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti men- | |
| temque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae | |
| rei publicae quantum posset mederetur. Ac si in exponendis | |
| vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; | |
| nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum | 10 |
| esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non | |
| suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus | |
| in mea salute consumpserit, necesse est meam causam | |
| praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse | |
| coniunctam. | 15 |