| Erat igitur in luctu senatus, squalebat civitas publico | 32.1 |
| consilio veste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla | |
| colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium, | |
| nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod com- | |
| mune consilium quod tum non honorificentissime de mea | 5 |
| salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad | |
| suum vestitum senatores redirent. Quis umquam consul | |
| senatum ipsius decretis parere prohibuit? Quis tyrannus | |
| miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam | |
| Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres | 10 |
| auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, | |
| rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? Etiamne | |
| edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei | |
| publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste signifi- | |
| carent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad | 15 |
| deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui | |
| prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris suppli- | |
| care? Quid? sua sponte homines in amicorum periculis | 33.1 |
| vestitum mutare non solent? Pro te ipso, Piso, nemone | |
| mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo | |
| senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute | |
| legasti? Ergo hominis desperati et proditoris rei publicae | 5 |
| casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi beni- | |
| volentia bonorum et optime de salute patriae meriti peri- | |
| culum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui | |
| non licebit? Idemque consules, si appellandi sunt consules | |
| quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex | 10 |
| fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, | |
| producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac | |
| peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae | |
| tum contra me contraque rem publicam <agebantur> voce ac | |
| sententia sua comprobaverunt. | 15 |